Caeci parentis regimen et fessi unicum lateris levamen, gnata, quam tanti est mihi genuisse vel sic, desere infaustum patrem, in recta quid deflectis errantem gradum? permitte labi; melius inveniam viam, quam quaero solus, quae me ab hac vita extrahat et hoc nefandi capitis aspectu levet caelum atque terras, quantulum hac egi manu? non video noxae conscium nostrae diem, sed videor, hinc iam solve inhaerentem manum et patere caecum qua volet ferri pedem, ibo, ibo qua praerupta protendit iuga meus Cithaeron, qua peragrato celer per saxa monte iacuit Actaeon suis nova praeda canibus, qua per obscurum nemus silvamque opacae vallis instinctas deo egit sorores mater et gaudens malo vibrante fixum praetulit thyrso caput; vel qua cucurrit, corpus inrisum trahens, Zethi iuvencus, qua per horrentes rubos tauri ferocis sanguis ostentat fugas; vel qua alta maria vertice inmenso premit Inoa rupes, qua scelus fugiens novum novumque faciens mater insiluit freto mersura natum seque— felices quibus fortuna melior tam bonas matres dedit. est alius istis noster in silvis locus, qui me reposcit, hunc petam cursu incito; non haesitabit gressus, huc omni duce spoliatus ibo. quid moror sedes meas? mortem, Cithaeron, redde et hospitium mihi illud meum restitue, ut expirem senex ubi debui infans, recipe supplicium vetus. semper cruente saeve crudelis ferox, cum occidis et cum parcis, olim iam tuum est hoc cadaver: perage mandatum patris, iam et matris, animus gestit antiqua exsequi supplicia, quid me, nata, pestifero tenes amore vinctum? quid tenes? genitor vocat. sequor, sequor, iam parce, sanguineum gerens insigne regni Laius rapti furit; en ecce, inanes manibus infestis petit foditque vultus, nata, genitorem vides? ego video, tandem spiritum inimicum expue, desertor anime, fortis in partem tui. omitte poenae languidas longae moras mortemque totam admitte; quid segnis traho quod vivo? nullum facere iam possum scelus? possum miser, praedico— discedo a patre, discedo, virgo. timeo post matrem omnia. Vis nulla, genitor, a tuo nostram manum corpore resolvet, nemo me comitem tibi eripiet umquam. Labdaci claram domum, opulenta ferro regna germani petant— pars summa magno patris e regno mea est, pater ipse. non hunc auferet frater mihi Thebana rapto sceptra qui regno tenet, non hunc catervas alter Argolicas agens; non si revulso Iuppiter mundo tonet mediumque nostros fulmen in nexus cadat, manum hanc remittam. prohibeas, genitor, licet: regam abnuentem, dirigam inviti gradum. iu plana tendis? vado; praerupta appetis? non obsto, sed praecedo; quo vis utere duce me, duobus omnis eligitur via: perire sine me non potes, mecum potes. hic alta rupes arduo surgit iugo spectatque longe spatia subiecti maris: vis hanc petamus? nudus hic pendet silex, hic scissa tellus faucibus ruptis hiat: vis hanc petamus? hic rapax torrens cadit partesque lapsi montis exesas rotat: in hunc ruamus? dum prior, quo vis eo. non deprecor, non hortor, extingui cupis votumque, genitor, maximum mors est tibi? si moreris, antecedo: si vivis, sequor. sed flecte mentem pectus antiquum ad voca victasque magno robore aerumnas doma; resiste: tantus in malis vinci mori est. Vnde in nefanda specimen egregium domo? Unde ista generi virgo dissimilis suo? Fortuna, credis? aliquis est ex me pius? non esset umquam, fata bene novi mea, nisi ut noceret, ipsa se in leges novas natura vertit: regeret in fontem citas revolutus undas amnis et noctem afferet Phoebea lampas, Hesperus faciet diem; ut ad miserias aliquid accedat meas, pii quoque erimus, unica Oedipodae est salus, non esse salvum, liceat ulcisci patrem adhuc inultum, dextra quid cessas iners exigere poenas? quicquid exactum est adhuc, matri dedisti, mitte genitoris manum, animosa virgo:'funus extendi» meum longaeque vivi ducis exequias patris. aliquando terra corpus invisum tege; peccas honesta mente, pietatem vocas patrem insepultum trahere, qui cogit mori nolentem in aequo est quique properantem impedit; nec tamen in aequo est: alterum gravius reor: occidere est vetare cupientem mori malo imperari quam eripi mortem mihi. desiste coepto, virgo: ius vitae ac necis meae penes me est. regna deserui libens, regnum mei retineo. si fida es comes, ensem parenti trade, sed notum nece ensem paterna, tradis? an gnati tenent cum regno et illum? facinore ubicumque est opus, ibi sit; relinquo, natus hunc habeat meus, sed uterque, flammas potius et vastum aggerem compone; in altos ipse me immittam rogos, haerebo ad ignes, funebrem escendam struem pectusque solvam durum et in cinerem dabo hoc quicquid in me vivit, ubi saevum est mare? duc ubi sit altis prorutum saxis iugum, ubi torva rapidus ducat Ismenos vada, duc ubi ferae sunt, ubi fretum, ubi praeceps locus si dux es: illuc ire morituro placet, ubi sedit alta rupe semifero dolos Sphinx ore nectens. dirige huc gressus pedum, hic siste patrem, dira ne sedes vacet, monstrum repone maius, hoc saxum insidens obscura nostrae verba fortunae loquar, quae nemo solvat: quisquis Assyrio loca possessa regi scindis et Cadmi nemus serpente notum, sacra quo Dirce latet, supplex adoras, quisquis Eurotan bibis Spartamque fratre nobilem gemino colis, quique Elin et Parnason et Boeotios colonus agros uberis tondes soli: , adverte mentem, saeva Thebarum lues luctifica caecis verba committens modis quid simile posuit? quid tam inextricabile? avi gener patrisque rivalis sui, frater suorum liberum et fratrum parens; uno avia partu liberos peperit viro, sibi et nepotes, monstra quis tanta explicat? ego ipse, victae spolia qui Sphingis tuli, haerebo fati tardus interpres mei. quid perdis ultra verba? quid pectus ferum mollire temptas precibus? hoc animo sedet effundere hanc cum morte luctantem diu animam et tenebras petere: nam sceleri haec meo parum alta nox est: Tartaro condi iuvat, et si quid ultra Tartarum est; tandem libet quod olim oportet, morte prohiberi haud queo. ferrum negabis? noxias lapsu vias eludes et artis colla laqueis inseri prohibebis? herbas quae ferunt letum auferes? quid ista tandem cura proficiet tua? ubique mors est. optume hoc cavit deus: eripere vitam nemo non homini, potest, at nemo mortem; mille ad hanc aditus patent. nil quaero: dextra noster et nuda solet bene animus uti— dextra, nunc toto impetu, toto dolore, viribus totis veni. non destino unum vulneri nostro locum: totus nocens sum: qua Voles mortem exige. effringe pectus corque tot scelerum capax evelle, totos viscerum nuda sinus. fractum incitatis ictibus guttur sonet laceraeque fixis unguibus venae fluant. aut dirige iras quo soles: haec vulnera rescissa multo sanguine ac tabe inriga, hac extrahe animam duram, inexpugnabilem. et tu, parens, ubicumque poenarum arbiter adstas mearum; non ego hoc tantum scelus ulla expiari credidi poena satis umquam, nec ista morte contentus fui, nec me redemi parte: membratim tibi perire volui— debitum tandem exige. nunc solvo poenas, tunc tibi inferias dedi. ades atque inertem dexteram introrsus preme magisque merge: timida tunc parvo caput libavit haustu vixque cupientes sequi eduxit oculos, haeret etiam nunc mihi ille animus, haeret, cum recusantem manum pressere vultus, audies verum, Oedipus: minus eruisti lumina audacter tua. quam praestitisti, nunc manum cerebro indue: hac parte mortem perage qua coepi mori. Pauca, o parens magnanime, miserandae precor ut verba natae mente placata audias. non te ut reducam veteris ad speciem domus habitumque regni flore pollentem inclito peto aut ut iras, temporum haut ipsa mora fractas, remisso pectore ac placido feras: at hoc decebat roboris tanti virum, non esse sub dolore nec victum malis dare terga; non est, ut putas, virtus, pater, timere vitam, sed malis ingentibus obstare nec se vertere ac retro dare. qui fata proculcavit ac vitae bona proiecit atque abscidit et casus suos oneravit ipse, cui deo nullo est opus, quare ille mortem cupiat aut quare petat? utrumque timidi est: nemo contempsit mori qui concupivit, cuius haut ultra mala exire possunt, in loco tuto est situs. quis iam deorum, velle fac, quicquam potest malis tuis adicere? iam nec tu potes nisi hoc, ut esse te putes dignum nece— non es nec ulla pectus hoc culpa attigit. et hoc magis te, genitor, insontem voca. quod innocens es dis quoque invitis, quid est quod te efferant, quod novos suffixerit stimulos dolori? quid te in infernas agit sedes, quid ex his pellit? ut careas die? cares; ut altis nobilem muris domum patriamque fugias? patria tibi vivo perit; natos fugis matremque? ab* aspectu omnium fortuna te summovit, et quicquid potest auferre cuiquam mors, tibi hoc vita abstulit; regni tumultus? turba fortunae prior abscessit a te iussa, quem, genitor, fugis? Me fugio, fugio conscium scelerum omnium pectus, manumque hanc fugio et hoc "caelum et deos. et dira fugio scelera quae feci innocens. ego hoc solum, frugifera quo surgit Ceres, premo? has ego auras ore pestifero traho? ego laticis haustu satior aut ullo fruor almae parentis munere? ego castam manum nefandus incestificus exsecrabilis attrecto? ego ullos aure concipio sonos, per quos parentis nomen aut nati audiam? utinam quidem rescindere has quirem vias manibusque adactis omne qua voces meant aditusque verbis tramite angusto patet eruere possem: nata, iam sensum tui, quae pars meorum es criminum, infelix pater fugissem. inhaeret ac recrudescit nefas subinde, et aures ingerunt quicquid mihi donastis, oculi, cur caput tenebris grave non mitto ad umbras Ditis aeternas? quid hic manes meos detineo? quid terram gravo mixtusque superis erro? quid restat mali? regnum parentes liberi, virtus quoque et ingeni sollertis eximium decus periere, cuncta sors mihi infesta abstulit: lacrimae supererant: has quoque eripui mihi. absiste, nullas animus admittit preces novamque poenam sceleribus quaerit parem. et esse par quae poterit? infanti quoque decreta mors est.— fata quis tam tristia sortitus umquam? videram nondum diem uterique nondum solveram clausi moras, et iam timebar. protinus quosdam editos nox occupavit et novae luci abstulit: mors me antecessit; aliquis intra viscera materna letum praecoquis fati tulit: sed numquid et peccavit? abstrusum, abditum dubiumque an essem sceleris infandi reum deus egit; illo teste damnavit parens calidoque teneros transilit ferro pedes et in alta nemora pabulum misit feris avibusque saevis quas Cithaeron noxius cruore saepe regio tinctas alit. , sed quem deus damnavit, abiecit pater, mors quoque refugit, praestiti Delphis fidem: genitorem adortus impia stravi nece. hoc alia pietas redimet: occidi patrem, sed matrem amavi, proloqui hymenaeum pudet taedasque nostras, has quoque invitum pati te coge poenas: facinus ignotum efferum inusitatum effare quod populi horreant, quod esse factum nulla non aetas neget, quod parricidam pudeat: in patrios toros tuli paterno sanguine aspersas manus scelerisque pretium maius accepi scelus. leve est paternum facinus: in thalamos meos deducta mater, ne parum sceleris foret, fecunda: nullum crimen hoc maius potest natura ferre, si quod etiamnum est tamen, qui facere possent dedimus, abieci necis ' pretium paternae sceptrum et hoc iterum manus armavit alias; optime regni mei fatum ipse novi: nemo sine sacro feret illud cruore, magna praesagit mala paternus animus, iacta iam sunt semina cladis futurae: spernitur pacti fides; hic occupato cedere imperio negat, ius ille et icti foederis testes deos invocat et Argos exul atque urbes movet Graias in arma: non levis fessis venit ruina Thebis; tela flammae vulnera instant et istis si quod est maius malum, ut esse genitos nemo non ex me sciat. Si nulla, genitor, causa vivendi tibi est, haec una abunde est, ut pater natos regas graviter furentes, tu impii belli minas avertere unus tuque vaecordes potes inhibere iuvenes, civibus pacem dare, patriae quietem, foederi laeso fidem. vitam tibi ipse si negas, multis negas. Illis parentis ullus aut aequi est amor, avidis cruoris imperi armorum doli, diris, scelestis, breviter ut dicam meis? certant in omne facinus et pensi nihil ducunt, ubi illos ira praecipites agit, nefasque nullum per nefas nati putant. non patris illos tangit afflicti pudor, non patria: regno pectus attonitum furit. scio quo ferantur, quanta moliri parent, ideoque leti quaero maturi viam morique propero, dum in domo nemo est mea nocentior me. nata, quid genibus meis fles advoluta? quid prece indomitum domas? unum hoc habet fortuna quo possim capi, invictus aliis: sola tu affectus potes mollire duros, sola pietatem in domo docere nostra, nil grave aut miserum est mihi quod te sciam voluisse; tu tantum impera: hic Oedipus Aegaea transnabit freta iubente te, flammasque quas Siculo vomit de monte tellus igneos volvens globos, excipiet ore seque serpenti offeret, quae saeva furto nemoris Herculeo furit; iubente te praebebit! alitibus iecur— iubente te vel vivet. Exemplum in ingens regia stirpe editum Thebae paventes arma fraterna invocant rogantque tectis arceas patriis faces, non sunt minae, iam propius accessit malum, nam regna repetens frater et pactas vices in bella cunctos Graeciae populos agit; septena muros castra Thebanos premunt, succurre, prohibe pariter et bellum et scelus. Ego ille sum qui scelera committi vetem et abstineri sanguine e caro manus doceam? magister iuris et amoris pii ego sum? meorum facinorum exempla appetunt, me nunc secuntur; laudo et agnosco libens, exhortor, aliquid ut patre hoc dignum gerant. agite, o propago cara, generosam indolem probate factis, gloriam ac laudes meas superate et aliquid facite propter quod patrem adhuc iuvet vixisse, facietis, scio: sic estis orti. scelere defungi haut levi, haut usitato tanta nobilitas potest. ferte arma, facibus petite penetrales deos frugemque flamma metite natalis soli, miscete cuncta, rapite in exitium omnia, disicite passim moenia, in planum date, templis deos obruite, maculatos lares conflate, ab imo tota considat domus; urbs concremetur— primus a thalamis meis incipiat ignis. Mitte violentum impetum doloris ac te publica exorent mala auctorque placidae liberis pacis veni. Vides modestae deditum menti senem placidaeque amantem pacis ad partes vocas? tumet animus ira, fervet immensus dolor, maiusque quam quod casus et iuvenum furor conatur aliquid cupio, non satis est adhuc civile bellum: frater in fratrem ruat; nec hoc sat est: quod debet, ut fiat nefas de more nostro, quod meos deceat toros: date arma matri, nemo me ex his eruat silvis: latebo rupis exesae cavo aut sepe densa corpus abstrusum tegam. hinc aucupabor verba rumoris vagi et saeva fratrum, bella, quod possum, audiam. Felix Agaue: facinus horrendum manu, qua fecerat, gestavit et spolium tulit cruenta nati maenas in partes dati; fecit scelus, sed misera non ultro suo sceleri occucurrit. hoc leve est quod sum nocens: feci nocentes, hoc quoque etiamnunc leve est: peperi nocentes, derat aerumnis meis, ut et hostem amarem, bruma ter posuit nives et tertia iam falce decubuit Ceres, ut exul errat natus et patria caret profugusque regum auxilia Graiorum rogat, gener est Adrasti, cuius imperio mare quod scindit Isthmos regitur; hic gentes suas septemque secum regna ad auxilium trahit genero, quid optem quidve decernam haut scio. regnum reposcit: causa repetentis bona est, mala sic petentis. vota quae faciam parens? utrimque natum video: nil possum pie pietate salva facere: quodcumque alteri optabo nato fiet alterius malo. sed utrumque quamvis diligam affectu pari, quo causa melior sorsque deterior trahit inclinat animus semper infirmo favens: miseros magis fortuna conciliat suis. Regina, dum tu flebiles questus cies terisque tempus, saeva nudatis adest acies in armis; aera iam bellum cient aquilaque pugnam signifer mota vocat. septena reges bella dispositi parant, animo pari Cadmea progenies subit, cursu citato miles hinc atque hinc ruit. vide ut atra nubes pulvere abscondat diem fumoque similes campus in caelum erigat nebulas, equestri fracta quas tellus pede summittit et, si vera metuentes vident, infesta fulgent signa, subrectis adest frons prima telis, aurea clarum nota nomen ducum vexilla praescriptum ferunt. i, redde amorem fratribus, pacem omnibus, et impia arma matris oppositu impedi. Perge, o parens, et concita celerem gradum, compesce tela, fratribus ferrum excute, nudum inter enses pectus infestos tene: aut solve bellum, mater, aut prima excipe, Ibo ibo et armis obvium opponam caput, stabo inter arma; petere qui fratrem volet, petat ante matrem, tela, qui fuerit pius, rogante ponat matre; qui non est pius incipiat a me. fervidos iuvenes anus tenebo, nullum teste me fiet nefas; aut si aliquod et me teste committi potest, non fiet unum. Signa collatis micant vicina signis, clamor hostilis fremit; scelus in propinquo est: occupa, mater, preces. et ecce motos fletibus credas meis, sic agmen armis segne compositis venit. Procedit acies tarda, sed properant duces. Quis me procellae turbine insano vehens volucer per auras ventus aetherias aget? quae Sphinx vel atra nube subtexens diem Stymphalis avidis praepetem pinnis feret? aut quae per altas aeris rapiet vias Harpyia saevi regis observans famem et inter acies proiciet raptam duas? Vadit furenti similis aut etiam furit. sagitta qualis Parthica velox manu excussa fertur, qualis insano ratis premente vento rapitur aut qualis cadit delapsa caelo stella, cum stringens polum rectam citatis ignibus rumpit viam, attonita cursu fugit et binas statim diduxit acies, victa materna prece haesere bella, iamque in alternam necem illinc et hinc miscere cupientes manus librata dextra tela suspensa tenent. paci favetur, omnium ferrum iacet cessatve tectum; vibrat in fratrum manu. laniata canas mater ostendit comas, rogat abnuentes, irrigat fletu genas. negare matri qui diu dubitat, potest. In me arma et ignes vertite, in me omnis ruat unam iuventus quaeque ab Inachio venit animosa muro quaeque Thebana ferox descendit arce; civis atque hostis simul hunc petite ventrem, qui dedit fratres viro. haec membra passim spargite ac divellite: ego utrumque peperi— ponitis ferrum ocius? an dico et ex quo? dexteras matri date, date dum piae sunt. error invitos adhuc fecit nocentes, omne Fortunae fuit peccantis in nos crimen: hoc primum nefas inter scientes geritur, in vestra manu est, utrum velitis: sancta si pietas placet, t donate matri pacem, si placuit scelus, maius paratum est: media se opponit parens, proinde bellum tollite aut belli moram, sollicita cui nunc mater alterna prece verba admovebo? misera quem amplectar prius? in utramque partem ducor affectu pari. hic afuit; sed pacta si fratrum valent, nunc alter aberit. ergo iam numquam duos nisi sic videbo? iunge complexus prior, qui tot labores totque perpessus mala longo parentem fessus exilio vides, accede propius, elude vagina impium ensem et trementem iamque cupientem excuti hastam solo defige; maternum tuo coire pectus pectori clipeus vetat: hunc quoque repone, vinculo frontem exue tegumenque capitis triste belligeri leva et ora matri redde, quo vultus refers acieque pavida fratris observas manum? affusa totum corpus amplexu tegam, tuo emori per meum fiet via. quid dubius haeres? an times matris fidem? Timeo; nihil iam iura naturae valent. post ista fratrum exempla ne matri quidem fides habenda est. Redde iam capulo manum, astringe galeam, laeva se clipeo inserat; dum frater exarmatur, armatus mane. tu pone ferrum, causa qui ferri es prior. si pacis odium est, furere si bello placet: indutias te mater exiguas rogat, ferat ut reverso post fugam nato oscula vel prima vel suprema, dum pacem peto, audite inermes, ille te, tu illum times? ego utrumque, sed pro utroque, quid strictum abnuis recondere ensem? qualibet gaude mora: id gerere bellum cupitis, in quo est optimum vinci, vereris fratris infesti dolos? quotiens necesse est fallere aut falli a suis, patiare potius ipse quam facias scelus. sed ne verere: mater insidias et hinc et rursus illinc abiget. exoro? an patri invideo vestro? veni ut arcerem nefas an ut viderem propius? hic ferrum abdidit, reclinis hasta est, arma defixa incubant. ad te preces nunc, nate, maternas feram, sed ante lacrimas, teneo longo tempore petita votis ora. te profugum solo patrio penates regis externi tegunt. te maria tot diversa, tot casus vagum egere, non te duxit in thalamos parens comitata primos nec sua festas manu ornavit aedes nec sacra laetas faces vitta revinxit; dona non auro graves gazas socer, non arva, non urbes dedit: dotale bellum est. hostium es factus gener, patria remotus hospes alieni laris, externa consecutus, expulsus tuis, sine crimine exul. ne quid e fatis tibi desset paternis, hoc quoque ex illis habes, errasse thalamis, nate post multos mihi remissa soles, nate suspensae metus et spes parentis, cuius aspectum deos semper rogavi, cum tuus reditus mihi tantum esset erepturus, adventu tuo quantum daturus: 'quando pro te desinam' dixi 'timere?' dixit inridens deus: 'ipsum timebis.' nempe nisi bellum foret, ego te carerem; nempe si tu non fores, bello carerem. a, triste conspectus datur pretium tui durumque, sed matri placet. hinc modo recedant arma, dum nullum nefas Mars saevus audet: hoc quoque est magnum nefas. tam prope fuisse, stupeo et exsanguis tremo, cum stare fratres hinc et hinc video duos sceleris sub ictu. membra quassantur metu: quam paene mater maius aspexi nefas. quam quod miser videre non potuit pater. licet timore facinoris tanti vacem videamque iam nil tale, sum infelix tamen quod paene vidi. per decem mensum graves uteri labores perque pietatem inclitae precor sororis et per irati sibi genas parentis, scelere quas nullo nocens, erroris a se dira supplicia exigens, hausit: nefandas moenibus patriis faces averte, signa bellici retro agminis flecte— ut recedas, magna pars sceleris tamen vestri peracta est: vidit hostili grege campos repleri patria, fulgentes procul armis catervas vidit, equitatu levi Cadmea frangi prata et excelsos rotis volitare proceres, igne flagrantes trabes fumare, cineri quae petunt nostras domos, fratresque (facinus quod novum et Thebis fuit) in se ruentes: totus hoc exercitus, hoc populus omnis, utraque hoc vidit soror genetrixque vidi: nam pater debet sibi quod ista non spectavit, occurrat tibi nunc Oedipus, quo iudice erroris quoque poenae petuntur. ne, precor, ferro erue patriam ac penates neve, quas regere expetis, everte Thebas. quis tenet mentem furor? petendo patriam perdis? ut fiat tua,. vis esse nullam? quin tuae causae nocet ipsum hoc quod armis uris infestis solum segetesque adultas sternis et totos fugam edis per agros: nemo sic vastat sua; quae corripi igne. quae meti gladio iubes aliena credis, rex sit ex vobis uter, manente regno quaerite, haec telis petis flammisque tecta? poteris has Amphionis quassare moles? nulla quas struxit manus stridente tardum machina ducens onus, sed convocatus vocis et citharae sono per se ipse summas venit in turres lapis: haec saxa franges? victor hinc spolia auferes vinctosque duces patris aequales tui, matresque ab ipso coniugum raptas sinu saevus catena miles imposita trahet? adulta virgo, mixta captivo gregi, Thebana nuribus munus Argolicis eat? an et ipsa, palmas vincta postergum datas, mater triumphi praeda fraterni vehar? potesne cives leto et exilio datos videre passim? moenibus caris potes hostem admovere, sanguine et flamma potes implere Thebas? tam ferus durum geris saevumque in iras pectus? et nondum imperas. quid sceptra facient? pone vaesanos, precor, animi tumores teque pietati refer. Vt profugus errem? semper ut patria arcear opemque gentis hospes externae sequar? quid paterer aliud, si fefellissem fidem? si peierassem? fraudis alienae dabo poenas, at ille praemium scelerum feret? iubes abire: matris imperio obsequor— da quo revertar, regia frater meus habitat superba: parva me abscondat casa? hanc date repulso; liceat exiguo lare pensare regnum? coniugi donum datus arbitria thalami dura felicis feram humilisque socerum lixa dominantem sequar? in servitutem cadere de regno grave est. ioc. Si regna quaeris nec potest sceptro manus vacare saevo, multa quae possunt peti in orbe toto quaelibet tellus dabit. hinc nota Baccho Tmolus attollit iuga, qua lata terris spatia frugiferis iacent et qua trahens opulenta Pactolus vada inundat auro rura; nec laetis minus Maeandros arvis flectit errantis aquas rapidusque campos fertiles Hermus secat; hinc grata Cereri Gargara et dives solum quod Xanthus ambit nivibus Idaeis tumens; hinc qua relinquit nomen Ionii mare faucesque Abydo Sestos opposita premit, aut quae latus iam propior orienti dedit tutamque crebris portibus Lyciam videt: haec regna ferro quaere, in hos populos ferat socer arma fortis, has tuo sceptro paret tradatque gentes, hoc adhuc regnum puta tenere patrem, melius exilium est tibi quam reditus iste: crimine alieno exulas, tuo redibis. melius istis viribus nova regna nullo scelere maculata appetes. quin ipse frater arma comitatus tua tibi militabit. vade et id bellum gere in quo pater materque pugnanti tibi favere possint, regna cum scelere omnibus sunt exilis graviora, nunc belli mala propone, dubias Martis incerti vices: licet omne tecum Graeciae robur trahas, licet arma longe miles ac late explicet, fortuna belli semper ancipiti in loco est. quodcumque Mars decernit; exaequat duos, licet impares sint, gladius; et spes et metus Fors caeca versat, praemium incertum petis, certum scelus, favisse fac votis deos omnes tuis: cessere et aversi fugam petiere cives, clade funesta iacens obtexit agros miles— exultes licet victorque fratris spolia deiecti geras: frangenda palma est. quale tu hoc bellum putas, in quo execrandum victor admittit nefas, si gaudet? hunc quem vincere infelix cupis, cum viceris, lugebis. infaustas age dimitte pugnas, libera patriam metu, luctu parentes, Sceleris et fraudis suae poenas nefandus frater ut nullas ferat? Ne metue. poenas et quidem solvet graves: regnabit, est haec poena, si dubitas, avo patrique crede: Cadmus hoc dicet tibi Cadmique proles, sceptra Thebano fuit impune nulli gerere, nec quisquam fide rupta tenebit illa: iam numeres licet fratrem inter istos. Numeret, est tanti mihi cum regibus iacere, te turbae exulum ascribo. Regna, dummodo invisus tuis. Regnare non vult esse qui invisus timet: simul ista mundi conditor posuit deus, odium atque regnum: regis hoc magni reor, odia ipsa premere, multa dominantem vetat amor suorum; plus in iratos licet, qui vult amari, languida regnat manu. Invisa numquam imperia retinentur diu. Praecepta melius imperi reges dabunt; exilia tu dispone, pro regno velim— Patriam penates coniugem flammis dare? Imperia pretio quolibet constant bene.