Iulia Caesaris filia, Pompeii uxor, decessit, honosque ei a populo habitus est, ut in campo Martio sepeliretur. Gallorum aliquot populi Ambiorige duce, rege Eburonum, defecerunt; a quibus Cotta et Titurius legati Caesaris circumventi insidiis cum exercitu, cui praeerant, caesi sunt. et cum aliarum quoque legionum castra oppugnata magno labore defensa essent, inter quae eius, cui in Treveris praeerat Q. Cicero, ab ipso Caesare hostes proelio fusi sunt. M. Crassus bellum Parthis inlaturus Euphraten flumen transit, victusque proelio, in quo et filius eius cecidit, cum reliquias exercitus in collem recepisset, evocatus in conloquium ab hostibus velut de pace acturis, quorum dux erat Surenas, comprehensusque et ne quid vivus pateretur repugnans, interfectus est.