Q. Pompeius consul in Hispania Termestinos subegit. cum isdem et Numantinis pacem a p. R. infirmatam fecit. lustrum a censoribus conditum est: censa sunt civium capita CCCXXVIII CCCCXLII. cum Macedonum legati questum de D. Iunio Silano praetore venissent, quod acceptis pecuniis provinciam spoliasset, et senatus de querellis eorum vellet cognoscere, T. Manlius Torquatus, pater Silani, petit impetravitque, ut sibi cognitio mandaretur; et domi causa cognita filium condemnavit abdicavitque. ac ne funeri quidem eius, cum suspendio vitam finisset, interfuit, sedensque domi potestatem consultantibus ex instituto fecit. Q. Fabius pro cos. rebus in Hispania prospere gestis labem imposuit pace cum Viriatho aequis condicionibus facta. Viriathus a proditoribus consilio Servilii Caepionis interfectus est et ab exercitu suo multum comploratus ac nobiliter sepultus, vir duxque magnus et per quattuordecim annos, quibus cum Romanis bellum gessit, frequentius superior.