decimus Iunius Brutus in Hispania ulteriore feliciter adversus Gallaecos pugnavit. dissimili eventu M. Aemilius Lepidus pro cos. adversus Vaccaeos rem gessit clademque similem Numantinae passus est. ad exsolvendum foederis Numantini religione populum Mancinus, cum huius rei auctor fuisset, deditus Numantinis non est receptus. lustrum a censoribus conditum est: censa sunt civium capita CCCXVII DCCCCXXXIII. Fulvius Flaccus consul Vardaeos in Illyrico subegit. M. Cosconius praetor in Thracia cum Scordiscis prospere pugnavit. cum bellum Numantinum vitio ducum non sine pudore publico duraret, delatus est ultro Scipioni Africano a senatu populoque Romano consulatus; quem cum illi capere ob legem, quae vetabat quemquam iterum consulem fieri, non liceret, sicut priori consulatu legibus solutus est. bellum servile in Sicilia ortum cum opprimi a praetoribus non potuisset, C. Fulvio consuli mandatum est. huius belli initium fuit Eunus servus, natione Syrus; qui contracta agrestium servorum manu et solutis ergastulis iusti exercitus numerum implevit. Cleon quoque alter servus ad septuaginta milia servorum contraxit; et iunctis copiis adversus exercitum Romanum bellum saepe gesserunt.