Mithridates Asiam occupavit; Q. Oppium procos., item Aquilium legatum in vincula coniecit, iussuque eius, quidquid civium Romanorum in Asia fuit, uno die trucidatum est. urbem Rhodum, quae sola in fide populi R. manserat, oppugnavit et aliquot proeliis navalibus victus recessit. Archelaus praefectus regis in Graeciam cum exercitu venit, Athenas occupavit. praeterea trepidationem urbium insularumque, aliis ad Mithridatem aliis ad populum Romanum civitates suas trahentibus, continet.