M. Crassus praetor primum cum parte fugitivorum, quae ex Gallis Germanisque constabat, feliciter pugnavit, caesis hostium triginta quinque milibus et ducibus eorum Casto et Gannico. cum Spartaco dein debellavit, caesis cum ipso sexaginta milibus. M. Antonius praetor bellum adversus Cretenses parum prospere susceptum morte sua finiit. M. Lucullus pro cos. Thracas subegit. L. Lucullus in Ponto adversus Mithridaten feliciter pugnavit, caesis hostium amplius quam sexaginta milibus. M. Crassus et Cn. Pompeius consules facti (s. c. Pompeius, antequam quaesturam gereret, ex equite Romano) tribuniciam potestatem restituerunt. iudicia quoque per M. Aurelium Cottam praetorem ad equites Romanos translata sunt. Mithridates desperatione rerum surarum coactus ad Tigranen Armeniae regem confugit.