SEQUITUR hunc annum nobilis clade Romana Samnites eo anno imperatorem C. Pontium Herenni filium habuerunt, patre longe prudentissimo natum, primum ipsum bellatorem ducemque. is, ubi legati qui ad dedendas res missi erant pace infecta redierunt, ne nihil actum inquit hac legatione censeatis, expiatum est quidquid ex foedere rupto irarum in nos caelestium fuit. satis scio quibuscumque discordi fuit subigi nos ad necessitatem dedendi res quae ab nobis ex foedere repetitae fuerant, iis non fuisse cordi tam superbe ab Romanis foederis expiationem spretam. quid enim ultra fieri ad placandos deos mitigandosque homines potuit quam quod nos fecimus? res hostium in praeda captas, quae belli iure nostrae videbantur, remisimus; auctores belli, quia vivos non potuimus, perfunctos iam fato dedidimus; bona eorum, ne quid ex contagione noxae remaneret penes nos, Romam portavimus. quid ultra tibi, Romane, quid foederi, quid dis arbitris foederis debeo? quem tibi tuarum irarum, quem meorum suppliciorum iudicem feram? neminem neque populum neque privatum fugio. quod si nihil cum potentiore iuris humani relinquitur inopi, at ego ad deos vindices intolerandae superbiae confugiam et precabor ut iras suas vertant in eos quibus non suae redditae res, non alienae accumulatae satis sint; quorum saevitiam non mors noxiorum, non deditio exanimatorum corporum, non bona sequentia domini deditionem exsatient, iustum est bellum, Samnites, quibus necessarium, et pia arma quibus nulla nisi in armis relinquitur spes. proinde, cum rerum humanarum maximum momentum sit, quam propitiis rem, quam adversis agant dis, pro certo habete priora bella adversus deos magis quam homines gessisse, hoc quod instat ducibus ipsis dis gesturos. haec non laeta magis quam vera vaticinatus exercitu educto circa Caudium castra quam potest occultissime locat. inde ad Calatiam, ubi iam consules Romanos castraque esse audiebat, milites decem pastorum habitu mittit pecoraque diversos, alium alibi, haud procul Romanis pascere iubet praesidiis; ubi inciderint in praedatores, ut idem omnibus sermo constet, legiones Samnitium in Apulia esse, Luceriam omnibus copiis circumsedere nec procul abesse quin vi capiant. iam is rumor et ante haud erat dubium quin Lucerinis opem Romanus ferret, bonis ac fidelibus sociis, simul ne Apulia omnis ad praesentem terrorem deficeret: ea modo qua irent consultatio fuit. duae ad Luceriam ferebant viae, altera praeter oram superi maris, patens apertaque sed quanto tutior tanto fere longior, altera per furculas Caudinas, brevior; sed ita natus locus est: saltus duo alti angusti silvosique sunt montibus circa perpetuis inter se iuncti; iacet inter eos satis patens clausus in medio campus herbidus aquosusque, per quem medium iter est; sed antequam venias ad eum, intrandae primae angustiae sunt, et aut eadem qua te insinuaveris retro via repetenda aut, si ire porro pergas, per alium saltum artiorem impeditioremque, evadendum. in eum campum via alia per cavam rupem Romani demisso cum fraus hostilis apparuisset, praesidium etiam in summo saltu conspicitur. citati inde retro, qua venerant pergunt repetere viam; eam quoque clausam sua obice armisque inveniunt. sistunt inde gradum intuentesque alii alios, cum alterum quisque compotem magis mentis ac consilii ducerent, diu immobiles silent; deinde, ubi praetoria consulum erigi videre et expedire quosdam utilia operi, quamquam ludibrio fore munientes perditis rebus ac spe omni adempta cernebant, tamen, ne culpam malis adderent, pro se quisque nec hortante ullo nec imperante ad muniendum versi castra propter aquam vallo circumdant, sua ipsi opera laboremque inritum, praeterquam quod hostes superbe increpabant, cum miserabili confessione eludentes. ad consules maestos, ne advocantes quidem in consilium, quando nec consilio nec auxilio locus esset, sua sponte legati ac tribuni conveniunt, militesque ad praetorium versi opem open, quam vix di immortales ferre poterant, ab ducibus exposcunt. querentes magis quam consultantes nox oppressit, cum pro ingenio quisque fremerent: per obices viarum, alius, per adversa montium, per silvas, qua ferri arma poterunt, eamus, modo ad hostem pervenire liceat, quem per annos iam prope triginta vincimus; omnia aequa et plana erunt Romano in perfidum Samnitem pugnanti; alius: quo aut qua eamus? num montes moliri sede sua paramus? dum haec imminebunt iuga, qua tu ad hostem venias? armati inermes, fortes ignavi, pariter omnes capti atque victi sumus; ne ferrum quidem ad bene moriendum oblaturus est hostis; sedens bellum conficiet. his in vicem sermonibus qua cibi qua quietis immemor nox traducta est. ne Samnitibus quidem consilium in tam laetis suppetebat rebus; itaque universi Herennium Pontium, patrem imperatoris, per litteras consulendum censent. iam is gravis annis non militaribus solum sed civilibus quoque abscesserat muneribus; in corpore tamen adfecto vigebat vis animi consiliique. is ubi accepit ad furculas Caudinas inter duos saltus clausos esse exercitus Romanos, consultus ab nuntio filii censuit omnes inde quam primum inviolatos dimittendos. quae ubi spreta sententia est iterumque eodem remeante nuntio consulebatur, censuit ad unum omnes ones interficiendos. quae ubi tam discordia inter se velut ex ancipiti oraculo responsa data sunt, quamquam filius ipse in primis iam animum quoque patris consenuisse in adfecto corpore rebatur, tamen consensu omnium victus est ut ipsum in consilium acciret. nec gravatus senex plaustro in castra dicitur advectus vocatusque in priore se consilio, quod optimum duceret, cum potentissimo populo per ingens beneficium perpetuam firmare pace amicitiamque; altero consilio in multas aetates, quibus amissis duobus exercitibus haud facile receptura vires Romana res esset, bellum differre; tertium nullum consilium esse. cum filius aliique principes percontando ista quidem sententia inquit ea est, quae neque amicos parat nec inimicos tollit. servate modo quos ignominia inritaveritis: ea est Romana gens quae victa quiescere nesciat. vivet semper in pectoribus illorum quidquid istuc praesens necessitas inusserit, nec eos ante multiplices poenas expetitas a vobis quiescere sinet. neutra sententia accepta Herennius domum e castris est avectus. et in castris Romanis cum frustra multi conatus ad erumpendum capti essent et iam omnium rerum inopia esset, victi necessitate legatos mittunt qui primum pacem aequam peterent; si pacem non impetrarent, uti provocarent ad pugnam. tum Pontius debellatum esse respondit; et, quoniam ne victi quidem ac capti fortunam fateri scirent, inermes si agro Samnitium decederetur, coloniae abducerentur, suis inde legibus Romanum ac Samnitem aequo foedere victurum; his condicionibus paratum se esse foedus cum consulibus ferire; si quid eorum displiceat, legatos redire ad se vetuit. haec cum legatio renuntiaretur, tantus gemitus omnium subito exortus est tantaque maestitia incessit ut non gravius accepturi viderentur si nuntiaretur omnibus eo loco mortem oppetendam cum diu silentium fuisset nec consules aut pro foedere tam turpi aut contra foedus tam necessarium hiscere possent, tum L. Lentulus, qui princeps patrem meum inquit, consules, saepe audivi memorantem se in Capitolio unum non fuisse auctorem senatui redimendae auro a Gallis civitatis, quando nec fossa valloque ab ignavissimo ad opera ac muniendum hoste clausi essent et erumpere, si non sine magno periculo tamen sine certa pernicie, possent. quod si, ut illis eruperunt, ita nobis aequo aut iniquo loco dimicandi equidem mortem pro patria praeclaram esse fateor et me vel devovere pro populo Romano legionibusque vel in medios immittere hostes sed hic patriam video, hic quidquid Romanarum legionum est, quae nisi pro se ipsis ad mortem ruere volunt, quid habent quod morte sua servent? 'Tecta urbis' dicat aliquis 'et moenia et eam turbam a qua urbs incolitur.' immo hercule produntur ea omnia deleto hoc exercitu, non servantur. quis enim ea tuebitur? imbellis videlicet atque inermis multitudo. tam hercule quam a Gallorum impetu defendit. An a Veiis exercitum Camillumque ducem implorabunt? hic omnes spes opesque sunt, quas servando patriam servamus, dedendo ad necem patriam deserimus ac prodimus. ' At foeda atque ignominiosa deditio est.' sed ea caritas patriae est ut tam ignominia eam quam morte nostra, si opus sit, servemus. subeatur ergo ista, quantacumque est, indignitas et pareatur necessitati, quam ne di quidem superant. ite, consules, redimite armis civitatem quam auro maiores vestri redemerunt. consules profecti ad Pontium in conloquium, cum de foedere victor agitaret, negarunt iniussu populi foedus fieri posse nec sine fetialibus caerimoniaque alia sollemni. itaque non, ut volgo credunt Claudiusque etiam scribit, foedere pax Caudina, quid enim aut sponsoribus in foedere opus esset aut obsidibus, ubi precatione res transigitur, per quem populum fiat quo minus legibus dictis stetur, ut eum ita Iuppiter feriat quemadmodum a fetialibus porcus feriatur? spoponderunt consules, legati, quaestores, tribuni militum, nominaque omnium qui spoponderunt exstant, ubi, si ex foedere acta res esset, praeterquam duorum fetialium non exstarent; et propter necessariam foederis dilationem obsides etiam sescenti equites imperati, qui capite luerent, si pacto non staretur. tempus inde statutum tradendis obsidibus exercituque inermi mittendo. redintegravit luctum in castris consulum adventus, ut vix ab iis abstinerent manus quorum temeritate in eum locum deducti essent, quorum ignavia foedius inde quam venissent abituri: illis non ducem locorum, non exploratorem fuisse; beluarum modo caecos in foveam missos. alii alios intueri, contemplari arma mox tradenda et inermes futuras dextras obnoxiaque corpora hosti; proponere sibimet ipsi ante oculos iugum hostile et ludibria victoris et voltus superbos et per armatos inermium iter, inde se solos sine volnere, sine ferro, sine acie victos; sibi non stringere licuisse gladios, non manum cum hoste conferre; sibi nequiquam arma, nequiquam vires, nequiquam haec frementibus hora fatalis ignominiae advenit, omnia tristiora experiundo factura quam quae praeceperant animis. iam primum cum singulis vestimentis inermes extra vallum exire iussi, et primi traditi obsides atque in custodiam abducti. tum a consulibus abire lictores iussi paludamentaque detracta: id tantam ut suae quisque condicionis oblitus ab illa deformatione tantae maiestatis velut ab nefando spectaculo averteret oculos. primi consules prope seminudi sub iugum missi; tum ut quisque gradu proximus erat ita ignominiae obiectus; tum deinceps singulae legiones. circumstabant armati hostes, exprobrantes eludentesque; gladii etiam plerisque intentati, et volnerati quidam necatique, si voltus eorum indignitate rerum ita traducti sub iugum, et quod paene gravius erat, per hostium oculos, cum e saltu evasissent, etsi velut ab inferis extracti tum primum lucem aspicere visi sunt, tamen ipsa lux ita deforme intuentibus agmen omni morte tristior fuit. itaque cum ante noctem Capuam pervenire possent, incerti de fide sociorum et quod pudor praepediebat, circa viam haud baud procul Capua omnium egena corpora humi prostraverunt. quod ubi est Capuam nuntiatum, evicit miseratio iusta sociorum superbiam ingenitam Campanis. confestim insignia sua consulibus, et venientibus Capuam cunctus senatus populusque obviam egressus iustis omnibus hospitalibus privatisque et publicis fungitur officiis. neque illis sociorum comitas voltusque benigni et adloquia non modo sermonem elicere sed ne ut oculos quidem attollerent aut consolantes amicos contra intuerentur efficere poterant: adeo super maerorem pudor quidam fugere conloquia et coetus hominum cogebat. postero die cum iuvenes nobiles missi a Capua ut proficiscentes ad finem Campanum prosequerentur revertissent vocatique in curiam percontantibus iacere habere Samnites victoriam non praeclaram solum sed etiam perpetuam, cepisse enim eos non Romam, sicut ante Gallos, sed, quod multo bellicosius fuerit, Romanam virtutem ferociamque.— cum haec ovi filius, clarus genere factisque, tum etiam aetate verendus, longe aliter se habere rem dixisse: silentium illud obstinatum fixosque in terram oculos et surdas ad omnia solacia aures et pudorem intuendae lucis ingentem molem irarum ex alto animi aut Romana se ignorare ingenia, aut silentium illud Samnitibus flebiles brevi clamores gemitusque excitaturum, Caudinaeque pacis aliquanto Samnitibus quam Romanis tristiorem memoriam fore; quippe suos quemque eorum animos habiturum, ubicumque congressuri sint; saltus Caudinos non ubique Samnitibus fore. iam Romae etiam obsessos primum audierunt; tristior deinde ignominiosae ad famam obsidionis dilectus haberi coeptus erat; dimissus deinde auxiliorum apparatus, postquam deditionem tam foede factam acceperunt, extemploque sine ulla publica auctoritate consensum in omnem formam luctus est. tabernae circa forum clausae, iustitiumque in foro sua sponte coeptum prius quam indictum; lati clavi, anuli aurei positi; paene maestior exercitu ipso civitas esse; nec ducibus solum atque auctoribus sponsoribusque pacis irasci sed innoxios etiam milites odisse et negare urbe tectisve accipiendos. quam concitationem animorum fregit adventus exercitus etiam iratis miserabilis. non enim tamquam in patriam revertentes ex insperato incolumes sed captorum habitu voltuque ingressi sero in urbem ita se in suis quisque tectis abdiderunt ut postero atque insequentibus diebus nemo eorum forum aut publicum aspicere vellet. consules in privato abditi nihil pro magistratu agere, nisi quod expressum senatus consulto est ut dictatorem dicerent comitiorum causa. Q. Fabium Ambustum dixerunt et P. Aelium Paetum quibus vitio creatis suffecti M. Aemilius Papus dictator. L. Valerius nec per eos comitia habita; et quia taedebat populum omnium magistratuum eius anni, res ad interregnum initerregnum rediit. interreges Q. Fabius Maximus M. Valerius Corvus. is consules creavit Q. Publilium Philonem tertium quo creati sunt die, eo—sic enim placuerat patribus—magistratum inierunt sollemnibusque senatus consultis perfectis de pace Caudina rettulerunt; et Publilius, penes quem quern fasces erant, die, Sp. Postumi, inquit. qui ubi surrexit, eodem illo vultu quo sub iugum missus erat, haud sum ignarus inquit, consules, ignominiae non honoris causa me primum excitatum iussumque dicere, non tamquam senatorem, sed tamquam reum qua infelicis belli, qua ignominiosae pacis. ego tamen, quando neque de noxa nostra neque de poena rettulistis, omissa defensione, quae non difficillima esset apud haud ignaros fortunarum humanarum necessitatiumque, sententiam de eo de quo rettulistis paucis peragam; quae sententia testis erit mihine an legionibus vestris pepercerim, cum me seu turpi seu necessaria sponsione obstrinxi; qua tamen, quando iniussu populi dedamur per fetiales nudi vinctique; exsolvamus religione populum, si qua obligavimus, ne quid divini humanive obstet quo minus iustum piumque de integro ineatur bellum. interea consules exercitum scribere, armare, educere placet, nec prius ingredi hostium fines, quam omnia iusta in deditionem nostram vos, di immortales, precor quaesoque, si vobis non fuit cordi Sp. Postumium T. Veturium consules cum Samnitibus prospere bellum gerere, at vos satis habeatis vidisse nos sub iugum missos, vidisse sponsione infami obligates, videre nudos vinctosque hostibus deditos, omnem iram hostium nostris capitibus excipientes; novos consules legionesque Romanas ita cum Samnite gerere geere bellum velitis ut omnia ante nos consules bella gesta sunt. quae ubi dixit, tanta simul admiratio miseratioque viri incessit homines ut modo vix crederent illum ilium eundem esse Sp. Postumium qui auctor tam foedae pacis fuisset; modo miserarentur quod vir talis etiam praecipuum apud hostes supplicium passurus esset ob iram diremptae pacis. cum omnes laudibus modo prosequentes virum in sententiam eius pedibus irent, temptata paulisper intercessio est ab L. Livio et Q. Maelio tribunis plebis, qui neque exsolvi religione populum aiebant deditione sua, nisi omnia Samnitibus, qualia apud Caudium fuissent, restituerentur; neque se pro eo quod spondendo pacem servassent exercitum populi Romani poenam ullam meritos esse; neque ad extremum, cum sacrosancti essent, dedi hostibus violarive posse. tum Postumius interea dedite inquit "profanos nos, quos salva religione potestis; dedetis deinde et istos sacrosanctos, cum primum magistratu abierint, sed, si me audiatis, priusquam dedantur, hic in comitio virgis caesos, hanc iam ut intercalatae poenae usuram habeant. nam quod deditione nostra negant exsolvi religione populum, id istos magis ne dedantur quam quia ita se res habeat dicere, quis adeo iuris fetialium expers est qui ignoret? neque ego infitias eo, patres conscripti, tam sponsiones An, si eadem superbia qua sponsionem istam expresserunt nobis Samnites coegissent nos verba legitima dedentium urbes nuncupare, omitto deditionem, quoniam de sponsione agitur; quid tandem si spopondissemus urbem hanc relicturum populum Romanum? si incensurum? si magistratus, si senatum, si leges non habiturum? si sub regibus futurum? Di meliora, inquis. atqui non indignitas rerum sponsionis vinculum levat: si quid est in quod et ne illud quidem, quod quosdam forsitan moveat, refert, consul an dictator an praetor spoponderit. et hoc ipsi etiam Samnites iudicaverunt, quibus non fuit satis consules spondere, sed legatos, quaestores, tribunos militum spondere coegerunt. nec a me nunc quisquam quaesiverit quid ita spoponderim, cum id nec consulis ius esset nec illis spondere pacem quae mei non erat arbitrii, nec pro vobis qui nihil mandaveratis possem. nihil ad Caudium, patres conscripti, humanis consiliis gestum est: di immortales et vestris et hostium imperatoribus mentem ademerunt. nec nos in bello satis cavimus, et illi male partam victoriam male perdiderunt, dum vix locis quibus vicerant credunt, dum quacumque condicione arma viris in arma natis auferre festinant. An, si sana mens fuisset, difficile illis fuit, dum senes ab domo ad consultandum accersunt, mittere Romam legatos? cum senatu, cum populo de pace ac foedere agere? tridui iter expeditis erat; interea in indutiis res fuisset, donec ab Roma legati aut victoriam illis certam aut pacem adferrent. ea demum sponsio esset quam populi iussu spopondissemus. sed neque vos tulissetis nec nos spopondissemus; nec fas fuit alium rerum exitum esse quam ut illi velut somnio laetiore quam quod mentes eorum capere possent nequiquam eluderentur et nostrum exercitum eadem quae impedierat fortuna expediret, vanam victoriam vanior inritam faceret pax, sponsio interponeretur quae neminem praeter sponsorem obligaret. quid enim vobiscum, patres conscripti, quid cum populo Romano actum est? quis vos appellare potest, quis se a vobis dicere deceptum? hostis an civis? hosti nihil spopondistis, civem nihil ergo vobis nec nobiscum est, quibus nihil mandastis, nec cum Samnitibus, cum quibus nihil egistis. Samnitibus sponsores nos sumus rei satis locupletes in id quod nostrum est, in id quod praestare possumus, corpora nostra et animos; in haec saeviant, in haec ferrum, in haec iras acuant. quod ad tribunos attinet, consulite utrum praesens deditio eorum fieri possit an in diem differatur; nos interim, T. Veturi vosque ceteri, vilia haec capita luendae sponsionis movit patres conscriptos cum causa tum auctor nec ceteros solum sed tribunos etiam plebei, ut se in senatus dicerent fore potestate. magistratu inde se extemplo abdicaverunt traditique fetialibus cum ceteris Caudium ducendi. hoc senatus consulto facto lux quaedam adfulsisse civitati visa est. Postumius in ore erat; eum laudibus ad caelum ferebant, devotioni P. Deci consulis, aliis claris facinoribus aequabant: emersisse civitatem ex obnoxia pace illius consilio et opera; ipsum se cruciatibus et hostium irae offerre piaculaque pro populo Romano dare. arma cuncti spectant et bellum: en unquam futurum ut congredi armatis cum Samnite liceat? in civitate ira odioque ardente dilectus prope omnium voluntariorum fuit. rescriptae ex eodem milite novae legiones ductusque ad Caudium exercitus. praegressi fetiales ubi ad portam venere, vestem detrahi pacis sponsoribus iubent, manus post tergum vinciri. cum apparitor verecundia maiestatis Postumi laxe vinciret, quin tu inquit adduces lorum, ut iusta fiat deditio! tum ubi in coetum quandoque hisce homines iniussu populi Romani Quiritium foedus ictum iri spoponderunt atque ob eam rem noxam nocuerunt, ob eam rem quo populus Romanus scelere impio sit solutus hosce homines vobis dedo. haec dicenti fetiali Postumius genu femur quanta maxime poterat vi perculit et clara voce ait se Samnitem civem esse, illum legatum tum Pontius nec ego istam deditionem accipiam inquit, "nec Samnites ratam habebunt. quin tu, Spuri Postumi, si deos esse censes, aut omnia inrita facis aut pacto stas? Samniti populo omnes quos in potestate habuit aut pro iis pax debetur. sed quid ego te appello, qui te captum victori cum qua potes fide restituis? populum Romanum appello; quem si sponsionis ad furculas Caudinas factae paenitet, restituat legiones intra saltum quo saeptae fuerunt. nemo quemquam deceperit; omnia pro infecto sint; recipiant arma, quae per pactionem tradiderunt; redeant in castra sua; quidquid pridie habuerunt quam in conloquium est ventum habeant: tum bellum et fortia consilia placeant, tum sponsio et pax repudietur. ea fortuna, iis nunquamne causa defiet cur victi pacto non stetis? obsides Porsinnae dedistis: furto eos subduxistis; auro civitatem a Gallis redemistis: inter accipiendum aurum caesi sunt; pacem nobiscum pepigistis, ut legiones vobis captas restitueremus: eam earn pacem inritam facitis. et semper aliquam fraudi speciem iuris imponitis. non probat populus Romanus ignominiosa pace legiones servatas? pacem sibi habeat, legiones captas victori restituat; hoc fide, hoc foederibus, hoc fetialibus caerimoniis dignum erat. ut quidem tu quod petisti per pactionem habeas tot cives incolumes, ego pacem quam hos tibi remittendo pactus sum non habeam, hoc tu, A. Corneli, hoc vos, fetiales, iuris gentibus dicitis? ego vero istos quos dedi simulatis nec accipio nec dedi arbitror, nec moror quo minus in civitatem obligatam gerite bellum, quando Sp. Postumius modo legatum ita di credent Samnitem civem Postumium, non civem Romanum esse, et a Samnite legatum Romanum haec ludibria religionum non pudere in lucem proferre et vix pueris dignas ambages senes ac consulares fallendae fidei exquirere! I, lictor, deme vincla Romanis; moratus sit nemo, quo minus ubi visum fuerit abeant. et illi quidem, forsitan et publica, sua certe liberata fide ab Caudio in castra Romana inviolati redierunt. Samnitibus pro superba pace infestissimum cernentibus renatum bellum, omnia et sero ac nequiquam laudare senis Ponti utraque consilia, inter quae se media lapsos via adeoque nullodum certamine inclinatis viribus post Caudinam pacem animi nutaverant, ut clariorem clarioreml inter Romanos deditio Postumium quam Pontium incruenta victoria inter Samnites faceret, et geri posse bellum Romani pro victoria certa haberent, Samnites simul rebellasse et vicisse crederent Romanum. inter haec Satricani ad Samnites defecerunt, et timor inde mutuus utrosque usque ad lucem quietos tenuit; lux pugnae initium fuit, quam aliquamdiu aequam et quia pro aris ac focis dimicabatur et quia ex tectis adiuvabat imbellis multitudo tamen fraus deinde rem inclinavit, quod vocem audiri praeconis passi sunt, incolumem abiturum qui arma posuisset. ea spes remisit a certamine animos, et passim arma iactari coepta. pertinacior pars armata per aversam portam erupit, tutiorque eis audacia fuit quam incautus ad credendum ceteris pavor, quos circumdatos igni nequiquam deos fidemque invocantes Samnites concremaverunt. consules inter se partiti provincias, Papirius in Apuliam ad Luceriam pergit, ubi equites Romani obsides ad Caudium dati custodiebantur, Publilius in Samnio substitit adversus Caudinas legiones. distendit ea res Samnitium animos, quod nec ad Luceriam ire, ne ab tergo instaret hostis, nec manere, ne Luceria interim amitteretur, satis audebant. optimum visum est committere rem fortunae et transigere cum Publilio certamen; itaque in aciem adversus quos Publilius consul cum dimicaturus esset, prius adloquendos milites ratus contionem advocari iussit. ceterum sicut ingenti alacritate ad praetorium concursum est, ita prae clamore poscentium pugnam nulla adhortatio imperatoris audita est: suus cuique animus memor ignominiae adhortator aderat. vadunt igitur in proelium urgentes signiferos, et ne mora in concursu pilis emittendis stringendisque inde gladiis esset, pila velut dato ad id signo abiciunt strictisque gladiis cursu in hostem feruntur. nihil illic imperatoriae artis ordinibus aut subsidiis locandis fuit: omnia ira militaris prope vesano impetu egit. itaque non fusi modo hostes sunt, sed ne castris quidem suis fugam impedire Romanos ira eadem quae per mediam aciem hostium tulerat et in castra pertulit. ibi plus quam in acie sanguinis ac caedis factum praedaeque pars maior ira corrupta. exercitus alter cum curn Papirio consule locis maritimis pervenerat Arpos per omnia pacata Samnitium magis iniuriis et odio quam beneficio ullo populi Romani; nam Samnites, ea tempestate in montibus vicatim quae regio si fida Samnitibus fuisset, aut pervenire Arpos exercitus Romanus nequisset, aut interiecta penuria tum quoque profectos inde ad Luceriam, iuxta obsidentes obsessosque, inopia vexavit. omnia ab Arpis Romanis suppeditabantur, ceterum adeo exigue ut militi occupato stationibus vigiliisque et opere eques folliculis in castra ab Arpis frumentum veheret, interdum occursu hostium cogeretur abiecto ex equo frumento pugnare. obsessis priusquam alter consul victore exercitu advenit, et commeatus ex montibus Samnitium invecti erant et auxilia intromissa. artiora omnia adventus Publili fecit, qui obsidione delegata in curam collegae vacuus itaque cum spes nulla esset diutius obsessos inopiam laturos, coacti Samnites, qui ad Luceriam castra habebant, undique contractis viribus signa cum Papirio conferre. per id tempus parantibus utrisque se ad proelium legati Tarentini interveniunt denuntiantes ea legatione Papirius audita perinde ac motus dictis eorum cum collega se communicaturum respondit; accitoque eo, cum tempus omne in apparatu pugnae consumpsisset, conlocutus de re haud baud dubia signum pugnae proposuit. agentibus divina humanaque quae adsolent cum acie dimicandum est consulibus Tarentini legati occursare responsum exspectantes; quibus Papirius ait: auspicia secunda esse, Tarentini, pullarius nuntiat; litatum praeterea est egregie; auctoribus dis, ut videtis, ad rem gerendam proficiscimur. signa inde ferre Samnites ex parte altera, cum omnem curam belli remisissent, quia aut pacem vere cupiebant aut expediebat simulare, ut Tarentinos sibi conciliarent, cum instructos repente ad pugnam Romanos conspexissent, vociferari se in auctoritate Tarentinorum manere nec descendere in aciem nec extra vallum arma ferre; deceptos potius quodcumque casus ferat passuros quam ut sprevisse pacis auctores Tarentinos accipere se omen consules aiunt et eam precari mentem hostibus ut ne vallum quidem defendant. ipsi inter se partitis copiis succedunt hostium munimentis et simul undique adorti, cum pars fossas explerent, pars vellerent vallum atque in fossas proruerent nec virtus modo insita sed ira etiam exulceratos ignominia stimularet animos, castra invasere; et pro se quisque, non haec Furculas nec Caudium nec saltus invios esse, ubi errorem fraus superbe vicisset, sed Romanam virtutem, quam nec nee vallum nec fossae arcerent memorantes, caedunt pariter resistentes fusosque, inermes atque armatos, servos liberos, puberes impubes, homines iumentaque; nec ullum superfuisset animal, ni consules receptui signum dedissent avidosque caedis milites e castris hostium imperio ac minis itaque apud infensos ob interpellatam dulcedinem irae confestim oratio habita est, ut doceretur miles minime cuiquam militum consules odio in hostes cessisse aut cessuros; quin duces sicut belli ita insatiabilis supplicii futuros fuisse, ni respectus equitum sescentorum qui Luceriae obsides tenerentur praepedisset ne desperata venia hostes caecos in supplicia eorum ageret, perdere prius quam perire laudare ea milites laetarique obviam itum irae suae esse ac fateri omnia patienda potius quam proderetur salus tot principum Romanae iuventutis. dimissa contione consilium habitum Publilius consul ad peragrandam profectus Apuliam aliquot expeditione una populos aut vi subegit aut condicionibus in societatem accepit. Papirio quoque, qui obsessor Luceriae restiterat, brevi ad spem eventus respondit. nam insessis omnibus viis per quas commeatus ex Samnio subvehebantur, fame domiti Samnites qui Luceriae in praesidio erant legatos misere ad consulem Romanum, ut receptis equitibus qui causa belli essent absisteret obsidione. iis Papirius ita respondit: debuisse eos Pontium Herenni filium, quo auctore Romanos sub iugum misissent, consulere quid victis patiendum censeret; ceterum quoniam ab hostibus in se aequa statui quam in se ipsi ferre maluerint, nuntiare Luceriam iussit, arma sarcinas iumenta multitudinem omnem imbellem intra moenia relinquerent; militem se cum singulis vestimentis sub iugum inferentem inferenter ignominiam. nihil recusatum. septem milia militum sub iugum missa, praedaque ingens Luceriae capta receptis omnibus signis armisque quae ad Caudium amissa erant, et quod omnia superabat gaudia, equitibus reciperatis haud ferme alia mutatione subita rerum clarior victoria populi Romani est, si quidem etiam, quod quibusdam in annalibus invenio, Pontius Herenni filius, Samnitium imperator, ut expiaret consulum ignominiam, sub iugum cum ceteris est missus. ceterum id minus miror obscurum esse de hostium duce dedito missoque; id magis mirabile est ambigi, Luciusne Cornelius dictator cum L. Papirio Cursore magistro equitum eas res ad Caudium atque inde Luceriam gesserit ultorque unicus Romanae ignominiae haud sciam an iustissimo triumpho ad eam aetatem secundum Furium Camillum triumphaverit, an consulum—Papirique praecipuum—id decus sit. sequitur hunc errorem alius error, Cursorne Papirius proximis comitiis cum Q. Aulio Cerretano iterum ob rem bene gestam Luceriae continuato magistratu consul tertium creatus sit an L. Papirius Mugillanus convenit iam inde per consules reliqua belli perfecta. Aulius cum Ferentanis pari fortuna consul alter cum Satricanis, qui cives Romani post Caudinam cladem ad Samnites defecerant praesidiumque eorum in urbem acceperant, rem gessit. nam narn cum ad moenia Satrici itaque subinde exsequuntur quaerendo a consule legati quonam se pacto paucos et infirmos crederet praesidio tam valido et armato vim allaturos. ab iisdem consilium petere iussi, quibus auctoribus praesidium in urbem accepissent, discedunt aegreque impetrato ut de ea re consuli senatum responsaque ad se referri sineret ad suos redeunt. duae factiones senatum distinebant, una cuius principes erant defectionis a populo Romano auctores, altera fidelium civium; certatum ab utrisque tamen est ut ad reconciliandam pacem consuli opera navaretur. pars altera, cum praesidium Samnitium, quia nihil satis praeparati erat ad altera, quibus invitis descitum ad Samnites erat, eadem nocte portam etiam consuli ita duplici proditione et praesidium Samnitium insessis circa viam silvestribus locis necopinato oppressum est, et ab urbe plena hostium clamor sublatus; momentoque unius horae caesus Samnis, Satricanus captus, et omnia in potestate consulis erant. qui quaestione habita quorum opera defectio esset facta, quos sontes comperit virgis caesos securi percussit praesidioque valido imposito arma Satricanis ademit. inde ad triumphum decessisse Romam Papirium Cursorem scribunt, qui eo duce Luceriam receptam Samnitesque sub iugum missos auctores sunt. et fuit vir haud dubie dignus omni bellica laude, non animi solum vigore sed etiam corporis viribus excellens. praecipua pedum pernicitas inerat, quae cognomen etiam dedit; victoremque exercitatione multa; cibi vinique eundem capacissimum; quia ipse invicti ad laborem corporis esset, fuisse militiam pediti pariter equitique; equites etiam aliquando ausos ab eo petere ut sibi pro re bene gesta laxaret aliquid laboris; quibus ille ne nihil remissum dicatis, remitto, inquit, ne utique dorsum demulceatis, cum ex equis descendetis. et vis erat in eo viro imperii ingens pariter in socios civesque. Praenestinus praetor per timorem segnius ex subsidiis suos duxerat in primam aciem; quem cum inambulans ante tabernaculum vocari iussisset, lictorem expedire securem iussit, ad quam vocem exanimi stante Praenestino: agedum, lictor, excide radicem hanc inquit incommodam ambulantibus, perfusumque ultimi supplicii metu multa dicta dimisit. haud dubie illa aetate, qua nulla virtutum feracior fuit, nemo unus erat vir quo magis innixa res Romana staret. quin eum parem destinant animis magno Alexandro ducem, si arma Asia perdomita in Europam vertisset. nihil minus quaesitum a principio huius operis videri potest quam ut plus iusto ab rerum ordine declinarem varietatibusque distinguendo opere et legentibus velut deverticula amoena et requiem, animo meo quaererem; tamen tanti regis ac ducis animum, eas evocat in medium, ut quaerere libeat quinam eventus Romanis rebus, si cum Alexandro foret bellatum bellatumn, futurus fuerit. plurimum in bello pollere videntur militum copia et virtus, ingenia imperatorum, fortuna per omnia humana, maxime in res bellicas potens: ea et singula intuenti et universa, sicut ab aliis regibus gentibusque ita ab hoc quoque, facile praestant invictum Romanum imperium. iam primum, ut ordiar ab ducibus comparandis, haud baud equidem abnuo egregium ducem fuisse Alexandrum; sed clariorem tamen eum facit quod unus fuit, quod adulescens in incremento rerum, nondum alteram fortunam expertus, decessit. ut alios reges claros ducesque omittam, magna exempla casuum humanorum, Cyrum, quem maxime Graeci laudibus celebrant, quid nisi longa vita, sicut Magnum modo Pompeium, vertenti praebuit fortunae? recenseam duces Romanos, nec omnes omnium aetatium, sed ipsos eos cum quibus consulibus aut dictatoribus Alexandro fuit bellandum, M. Valerium Corvum C. Marcium Rutulum L. Volumnium M'. Curium? deinceps ingentes horum in quolibet cum indoles eadem quae in Alexandro erat animi ingeniique; tum disciplina militaris, iam inde ab initiis urbis tradita per manus, in artis ita reges gesserant bella, ita deinde exactores regum Iunii Valeriique, ita deinceps Fabii Quinctii Cornelii, ita Furius Camillus, quem iuvenes ii quibus cum Alexandro dimicandum erat senem viderant. militaria opera pugnando obeunti Alexandro—nam ea quoque haud baud minus clarum eum faciunt—cessisset videlicet in acie oblatus par Manlius Torquatus aut Valerius Corvus, insignes ante milites quam duces, cessissent Decii, devotis corporibus in hostem ruentes, cessisset Papirius Cursor illo corporis robore, illo animi! victus esset consiliis iuvenis unius, ne singulos nominem, senatus ille, quem qui ex regibus constare dixit unus veram speciem Romani senatus cepit! id vero erat periculum, ne sollertius quam quilibet unus ex his quos nominavi castris locum caperet, commeatus expediret, ab insidiis praecaveret, tempus pugnae deligeret, aciem instrueret, subsidiis firmaret! non cum Dareo oneratum oneratutm fortunae apparatibus suae, praedam verius quam hostem, nihil aliud quam bene ausus vana contemnere incruentus devicit. longe alius Italiae quam Indiae, per quam temulento agmine comisabundus incessit, visus illi habitus esset, saltus Apuliae ac montes Lucanos cernenti et vestigia recentia domesticae cladis ubi avunculus eius nuper, Epiri rex Alexander, absumptus erat. et loquimur de Alexandro nondum merso secundis rebus, quarum nemo intolerantior fuit. qui si ex habitu novae fortunae novique, ut ita dicam, ingenii quod sibi victor induerat spectetur, Dareo magis similis quam Alexandro in Italiam venisset et exercitum Macedoniae oblitum degenerantemque iam in Persarum mores adduxisset. referre in tanto rege piget superbam mutationem vestis et desideratas humi iacentium adulationes, etiam victis Macedonibus graves, nedum victoribus, et foeda supplicia et inter vinum et epulas caedes amicorum et vanitatem ementiendae stirpis. quid si vini amor in dies fieret acrior? quid si trux ac id vero periculum erat, quod levissimi ex Graecis, qui Parthorum quoque contra nomen Romanum gloriae favent, dictitare solent, ne maiestatem nominis Alexandri, quem ne fama quidem illis notum arbitror fuisse, sustinere non potuerit populus Romanus; et adversus quem Athenis, in civitate fracta Macedonum armis, cernentes quantalibet magnitudo magnitude hominis concipiatur animo; unius tamen ea magnitudo hominis erit collecta paulo plus decem annorum felicitate; quam qui eo extollunt quod populus Romanus etsi nullo bello multis tamen proeliis victus sit, Alexandro nullius pugnae non secunda fortuna fuerit, non intellegunt se hominis res gestas, et eius iuvenis, cum populi iam quadringentesimum miremur si, cum ex hac parte saecula plura numerentur quam ex illa anni, plus in tam longo spatio quam in aetate tredecim annorum quin tu hominis cum homine et ducis cum duce fortunam confers? quot Romanos duces nominem quibus nunquam adversa fortuna pugnae fuit! paginas in annalibus magistratuumque fastis et quo sint mirabiliores quam Alexander aut quisquam rex, denos vicenosque dies quidam dictaturam, nemo plus quam annum consulatum gessit; ab tribunis plebis dilectus impediti sunt; post tempus ad bella ierunt, ante tempus comitiorum causa revocati sunt; in ipso conatu rerum circumegit se annus; collegae nunc temeritas nunc pravitas impedimento aut damno fuit; male gestis rebus alterius successum est; tironem aut mala disciplina institutum exercitum acceperunt. at hercule reges non liberi solum impedimentis omnibus sed domini rerum temporumque trahunt consiliis cuncta, non sequuntur. invictus ergo Alexander cum invictis ducibus bella gessisset et eadem fortunae pignora in discrimen detulisset; immo etiam eo plus periculi subisset quod Macedones unum Alexandrum habuissent, multis casibus non solum obnoxium sed etiam offerentem se, Romani restat ut copiae copiis comparentur vel numero vel militum genere vel multitudine auxiliorum. censebantur eius aetatis lustris ducena quinquagena milia capitum. itaque in omni defectione sociorum Latini nominis urbano prope dilectu decem scribebantur legiones; quaterni quinique exercitus saepe per eos annos in Etruria, in Umbria Vmbria Gallis hostibus adiunctis, in Samnio, in Lucanis gerebant bellum. Latium deinde omne cum Sabinis et Volscis et Aequis et omni Campania et parte Umbriae Vmbriae Etruriaeque et Picentibus et Marsis Paelignisque ac Vestinis atque Apulis, adiuncta omni ora ipse traiecisset mare cum veteranis Macedonibus, non plus triginta milibus hominum et quattuor milibus equitum, maxime Thessalorum; hoc enim roboris erat. persas Indos aliasque si adiunxisset gentes, impedimentum maius quam auxilium traheret. adde, quod Romanis ad manum domi supplementum arma clipei essent illis sarisaeque statarius uterque miles, ordines servans; sed illa phalanx immobilis et unius generis, Romana acies distinctior, ex pluribus partibus constans, facilis partienti, quacumque opus esset, facilis iungenti. iam lam in opere quis par Romano miles, quis ad tolerandum laborem melior? uno proelio victus Alexander bello victus esset: Romanum, quem Caudium, quem Cannae non fregerunt, quae fregisset acies? ne ille saepe, etiam si prima prospere evenissent, Persas et Indos et imbellem Asiam quaesisset et cum feminis sibi bellum fuisse dixisset, quod Epiri regem Alexandrum mortifero volnere ictum dixisse ferunt, sortem bellorum in Asia gestorum ab hoc ipso iuvene cum sua conferentem. equidem cum per annos quattuor et viginti primo Punico bello classibus certatum cum Poenis recordor, vix aetatem Alexandri suffecturam fuisse reor ad non quidem Alexandro duce nec integris Macedonum rebus sed experti tamen sunt Romani Macedonem hostem adversus Antiochum Philippum Persen non modo cum clade ulla sed ne cum periculo quidem suo. absit invidia verbo et civilia bella sileant: nunquam equitem sagittas, saltus impeditos, avia commeatibus loca gravis armis miles timere potest. mille acies graviores quam Macedonum atque Alexandri avertit avertetque, modo sit perpetuus huius qua vivimus pacis amor et civilis cura concordiae.— M. Folius eo anno ab frequentibus Samnitium populis de foedere renovando legati cum senatum humi strati movissent, reiecti ad populum haudquaquam tam efficaces habebant preces. itaque de foedere negatum; indutiae biennii, cum per aliquot dies fatigassent singulos precibus, impetratae. et ex Apulia Teanenses Canusinique populationibus eodem anno primum praefecti Capuam creari coepti legibus ab L. Furio praetore datis, cum utrumque ipsi pro remedio aegris rebus discordia intestina petissent; et duae Romae additae tribus, Ufentina ac Falerna. inclinatis semel in Apulia rebus Teates quoque Apuli ad novos consules, C. Iunium Bubulcum Q. Aemilium Barbulam, foedus petitum venerunt, pacis per omnem Apuliam praestandae populo Romano auctores. id audacter spondendo impetravere, ut foedus daretur neque ut aequo tamen foedere sed ut in dicione populi Romani essent. Apulia perdomita —nam Forento et postquam res Capuae stabilitas Romana disciplina fama per socios volgavit, Antiatibus quoque, qui se sine legibus certis, sine magistratibus agere querebantur, dati ab senatu ad iura statuenda ipsius coloniae patroni; nec arma modo sed iura etiam Romana late pollebant. C. Iunius Bubulcus et Q. Aemilius Barbula consules exitu anni non consulibus ab se creatis, Sp. is cum L. Fulvio magistro equitum Saticulam duplex inde terror inlatus Romanis: hinc Samnis magno exercitu coacto ad eximendos obsidione socios haud procul castris Romanorum Rornanorum castra posuit; hinc Saticulani magno cum tumultu patefactis repente portis in stationes hostium incurrerunt. inde pars utraque, spe alieni magis auxilii quam viribus freta suis, iusto mox proelio inito Romanos urgent, et quamquam anceps dimicatio erat, tamen utrimque tutam aciem dictator habuit, quia et locum haud facilem ad circumveniendum cepit et diversa statuit signa. infestior tamen in erumpentes incessit nec magno certamine intra moenia compulit, tum totam aciem in Samnites obvertit. ibi plus certaminis fuit; victoria sicut sera ita nec dubia nec varia fuit. fusi in castra Samnites exstinctis nocte ignibus tacito agmine abeunt et spe abiecta Saticulae tuendae Plisticam anno circumacto bellum deinceps ab dictatore Q. Fabio gestum est; consules novi, sicut supplemento supplement venit. neque enim Samnites ad Plisticam eo intentius dictator in moenia hostium versus id bellum tantum eo ferocius adequitare Samnites vallo neque otium pati. et cum iam prope in portis castrorum esset hostis, nihil consulto dictatore magister equitum Q. Aulius Cerretanus magno tumultu cum omnibus turmis equitum evectus summovit hostem. tum in prior Samnitium imperator, aegre patiens quo in quem insignem inter suos cientem pugnam magister equitum Romanus infesta cuspide ita permisit equum ut uno ictu exanimem equo praecipitaret. nec, ut fit, ad ducis casum multitudo multitude; omnes qui circa erant in Aulium temere invectum per hostium turmas tela coniecerunt; fratri praecipuum decus ulti Samnitium imperatoris di dederunt. is victorem detractum ex equo magistrum equitum plenus maeroris atque irae trucidavit, nec multum afuit quin corpore etiam, quia inter hostilis ceciderat turmas, Samnites potirentur. sed extemplo ad pedes descensum ab Romanis est coactique idem Samnites facere; et repentina acies circa corpora ducum pedestre proelium iniit, quo haud dubie superat Romanus, reciperatumque Auli corpus mixta cum dolore laetitia victores in castra referunt. Samnites duce amisso et per equestre certamen temptatis viribus omissa Saticula, quam nequiquam defendi rebantur, ad Plisticae obsidionem redeunt, intraque paucos dies Saticula Romanus per deditionem, Plistica per vim Samnis potitur. mutata inde belli sedes est; ad Soram ex Samnio Apuliaque traductae legiones. Sora ad Samnites defecerat interfectis colonis Romanorum. quo cum prior Romanus exercitus ad ulciscendam civium necem reciperandamque coloniam magnis itineribus pervenisset sequi legiones Samnitium nec iam procul abesse alii obviam itum hosti atque ad Lautulas ancipiti proelio dimicatum est. non caedes non fuga alterius partis sed nox incertos victi victoresne essent diremit. invenio apud quosdam adversam eam pugnam Romanis fuisse atque in ea cecidisse Q. Aulium magistrum equitum. suffectus in locum Auli C. Fabius magister equitum cum exercitu novo ab Roma advenit et per praemissos nuntios consulto dictatore ubi subsisteret quove tempore et qua ex parte hostem adgrederetur, substitit occultus ad omnia satis exploratis consiliis. dictator cum per aliquot dies post pugnam continuisset suos intra vallum obsessi magis quam obsidentis modo, signum repente pugnae proposuit et efficacius ratus ad accendendos virorum fortium animos nullam alibi quam in semet ipso cuiquam relictam spem de magistro equitum novoque exercitu militem celavit, et tamquam nulla nisi in eruptione spes esset, locis inquit angustis, milites, deprehensi, nisi quam victoria patefecerimus viam nullam habemus. stativa nostra munimento satis tuta sunt, sed inopia eadem infesta; nam et circa omnia defecerunt unde subvehi commeatus poterant, et si homines itaque non frustrabor ego vos castra hic relinquendo, in quae infecta victoria sicut pristino armis munimenta, non munimentis arma tuta esse debent. castra habeant repetantque quibus operae est trahere bellum: nos omnium rerum respectum praeterquam victoriae nobis abscidamus. ferte signa in hostem; ubi extra vallum agmen excesserit, castra quibus imperatum est incendant. damna vestra, milites, omnium circa qui defecerunt populorum praeda sarcientur. et oratione dictatoris, quae necessitatis ultimae index erat, milites accensi vadunt in hostem, et respectus ipse ardentium castrorum, quamquam proximis tantum—ita enim iusserat dictator—ignis est subditus, haud baud parvum fuit inritamentum. itaque velut vecordes inlati signa primo impetu hostium turbant; et in tempore, postquam ardentia procul vidit castra, magister equitum—id convenerat signum—hostium terga invadit. ita circumventi Samnites, qua potest quisque, fugam per diversa petunt; ingens multitudo multitude in unum metu conglobata ac semet ipsam turba impediens in medio caesa. castra hostium capta direptaque, quorum praeda onustum militem in Romana castra dictator reducit, haudquaquam tam victoria laetum, quam quod praeter exiguam deformatam incendio partem cetera contra spem salva invenit. ad Soram inde reditum; novique consules Fabio accipiunt magna parte veterum militum ceterum cum propter difficilem urbis situm nec oppugnandi satis certa ratio iniretur et aut tempore longinqua aut praeceps periculo victoria esset, soranus transfuga clam ex oppido profectus, cum ad vigiles Romanos penetrasset, duci se extemplo ad consules iubet deductusque traditurum urbem promittit. visus fore ut minus intentae in custodiam urbis diurnae stationes ac nocturnae vigiliae essent. ipse insequenti nocte sub oppido silvestribus locis cohortibus insidere iussis decem milites delectos secum per ardua ac prope invia in arcem ducit, pluribus quam pro numero virorum missilibus telis eo conlatis; ad hoc saxa erant et temere iacentia, ut fit in aspretis, et de industria etiam, quo locus tutior esset, ab oppidanis congesta. ubi cum constituisset Romanos semitamque angustam et arduam erectam ex oppido in arcem ostendisset, hoc quidem ascensu inquit vel tres armati quamlibet multitudinem arcuerint: vos et decem numero, et quod plus est, Romani et locus pro vobis et nox erit, quae omnia ex incerto maiora territis ostentat. ego iam terrore omnia implebo: vos arcem intenti tenete. decurrit inde, quanto maxime poterat cum tumultu, ad arma! et pro vestram fidem, cives! clamitans; arx ab hostibus capta est; defendite! acceptum ab uno pavorem plures per urbem ferunt. trepidi magistratus missis ad arcem exploratoribus cum tela et armatos tenere arcem multiplicato numero audirent, avertunt animos a spe reciperandae arcis; fuga cuncta complentur portaeque ab semisomnis ac maxima parte inermibus refringuntur, quarum per unam praesidium Romanum clamore excitatum inrumpit et concursantes per vias pavidos caedit. iam Sora capta erat, cum consules prima luce advenere et quos reliquos fortuna ex nocturna caede ac fuga fecerat in deditionem accipiunt. ex his ducentos viginti quinque, qui omnium consensu destinabantur et infandae colonorum caedis et defectionis auctores, vinctos Romam deducunt; ceteram multitudinem incolumem praesidio imposito Sorae relinquunt. omnes qui Romam deducti erant virgis in foro caesi ac securi percussi, summo gaudio plebis, cuius maxime intererat tutam ubique quae passim in colonias mitteretur consules ab Sora profecti in agros atque urbes Ausonum bellum intulerunt. mota namque omnia adventu Samnitium cum apud Lautulas dimicatum est fuerant, coniurationesque circa Campaniam passim factae; nec Capua ipsa crimine caruit; quin Romam quoque et ad principum quosdam inquirendo ventum est. ceterum Ausonum gens proditione urbium sicut Sora in potestatem venit. Ausona et Minturnae et Vescia docent suos iam pridem exoptantes Samnitium adventum, simul ad Lautulas pugnatum audierint, fugatis inde Samnitibus incerta pace agere nec claudentes portas Romanis, ne arcessant bellum, et obstinatos claudere, si exercitus admoveatur; in ea fluctuatione animorum opprimi incautos posse. his auctoribus mota propius castra missique eodem tempore circa tria oppida milites, partim armati, qui occulti propinqua moenibus insiderent loca, partim togati tectis veste gladiis qui sub lucem apertis portis urbes ingrederentur. ab his simul custodes trucidari coepti, simul datum ita portae occupatae triaque oppida eadem hora eodemque consilio capta; sed quia absentibus ducibus impetus est factus, nullus modus caedibus fuit, deletaque Ausonum gens vix certo defectionis crimine perinde ac si internecivo bello certasset. eodem anno prodito hostibus Romano praesidio Luceria Samnitium facta. nec diu proditoribus impunita res fuit: haud procul inde exercitus Romanos erat, cuius primo impetu urbs sita in plano piano capitur. Lucerini ac Samnites ad internecionem caesi; eoque ira processit ut Romae quoque, cum de colonis mittendis Luceriam consuleretur senatus, multi delendam urbem censerent. praeter odium, quod exsecrabile in bis captos erat, longinquitas quoque abhorrere a relegandis tam procul ab domo civibus inter tam infestas gentes cogebat. vicit tamen sententia ut mitterentur coloni. duo milia et quingenti missi. eodem anno, cum omnia infida Romanis essent, Capuae quoque occultae principum coniurationes factae. de quibus cum ad senatum relatum esset, haudquaquam neglecta res: quaestiones decretae dictatoremque quaestionibus exercendis dici placuit. C. Maenius dictus; is M. Folium magistrum equitum ingens erat magistratus eius terror. itaque, sive is timor seu conscientia fuit, deinde ut quaestioni Campanae materia decessit, versa Romam interpretando res: non nominatim qui Capuae sed in universum qui usquam coissent coniurassentve adversus rem publicam quaeri senatum iussisse; et coitiones honorum adipiscendorum causa factas adversus rem publicam esse. latiorque et re et personis quaestio fieri haud baud abnuente dictatore sine fine ulla quaestionis suae ius esse. postulabantur ergo nobiles homines appellantibusque tribunos nemo erat auxilio quin nomina reciperentur. inde nobilitas, nec ii ipsos adeo dictatorem magistrumque equitum reos magis quam quaesitores idoneos eius criminis esse intellecturosque ita id esse, simul magistratu abissent. tum enimvero Maenius, iam famae magis quam imperii memor, progressus in contionem et omnes ante actae vitae vos conscios habeo, Quirites, et hic ipse honos delatus ad me testis est sed quoniam quidam nobiles homines—qua de causa vos existimare quam me pro magistratu quicquam incompertum dicere melius est—primum ipsas expugnare quaestiones omni ope adnisi sunt, dein postquam ad id parum potentes erant, ne causam dicerent, in praesidia adversariorum, appellationem et tribunicium auxilium, patricii confugerunt; postremo repulsi inde adeo omnia tutiora quam ut innocentiam suam purgarent visa—in nos inruerunt et privatis dictatorem poscere reum verecundiae non fuit; —ut omnes di hominesque sciant ab illis etiam quae non possint temptari ne rationem vitae reddant, me obviam ire crimini et offerre me inimicis reum, dictatura me abdico. vos quaeso, consules, si vobis datum ab senatu negotium fuerit, in me primum et hunc M. Folium quaestiones exerceatis, ut appareat innocentia nostra nos non maiestate honoris tutos a criminationibus istis esse. abdicat inde se dictatura et post eum confestim Folius magisterio equitum; primique apud consules—iis enim ab senatu Publilius etiam Philo multiplicatis summis honoribus post res tot domi belloque gestas, ceterum invisus nobilitati, causam dixit absolutusque est. nec diutius, ut fit, quam dum recens erat quaestio per clara nomina reorum viguit; inde labi coepit ad viliora capita, donec coitionibus factionibusque adversus quas comparata erat oppressa est. earum fama rerum, magis tamen spes Campanae defectionis, in quam coniuratum erat, Samnites in Apuliam versos rursus ad Caudium revocavit, ut inde ex propinquo, si qui motus occasionem aperiret, Capuam Romanis eriperent. eo consules cum valido exercitu venerunt. et primo circa saltus, cum utrimque ad hostem iniqua via esset, cunctati sunt; deinde Samnites per aperta loca brevi circuitu in loca plana, Campanos campos, agmen demittunt, deinde levibus proeliis equitum saepius quam peditum utrimque periculum factum; nec aut eventus eorum Romanum aut morae, qua trahebant bellum, paenitebat. Samnitium contra ducibus et carpi parvis cottidie damnis itaque in aciem procedunt equitibus in cornua divisis, quibus praeceptum erat intentiores ad respectum castrorum, ne qua eo vis fieret, quam aciem pedite consulum Sulpicius in dextro, Poetelius dextra pars, qua et Samnites raris ordinibus aut ad circumeundos hostes aut ne ipsi circumirentur constiterant, latius patefacta stetit: sinistris, praeterquam quod confertiores steterant, repentino consilio Poeteli consulis additae vires, qui subsidiarias cohortes, quae integrae ad longioris pugnae casus reservabantur, in primam aciem extemplo emisit universisque hostem hosted primo impetu viribus impulit. commota pedestri acie Samnitium eques in pugnam succedit. in hunc transverso agmine inter duas acies se inferentem Romanus equitatus concitat equos signaque et ordines peditum atque equitum confundit, donec universam ab ea parte avertit aciem. in eo cornu non Poetelius solus sed Sulpicius etiam hortator adfuerat, avectus ab suis nondum conserentibus manus ad clamorem a sinistra parte prius exortum. unde haud dubiam ceterum omnia mutavit repente consulis adventus; nam et conspectu ducis refectus militum est animus, et maius quam pro numero auxilium advenerant fortes viri, et partis alterius victoria audita mox visa etiam proelium restituit. tota deinde iam vincere acie Romanus et omisso certamine caedi capique Samnites, nisi qui Maleventum, cui nunc urbi Beneventum nomen est, perfugerunt. ad triginta milia caesa aut capta Samnitium proditum memoriae est. consules egregia victoria parta protinus inde ad Bovianum oppugnandum legiones ducunt; ibique hiberna egerunt, donec ab novis consulibus, L. Papirio Cursore quintum C. Iunio Bubulco iterum nominatus dictator C. Poetelius cum M. Folio magistro equitum exercitum accepit. is cum audisset arcem Fregellanam ab Samnitibus captam, omisso Boviano ad Fregellas pergit. unde nocturna Samnitium fuga sine certamine receptis Fregellis praesidioque valido imposito in Campaniam reditum maxime ad Nolam armis repetendam. eo se intra moenia sub adventum dictatoris et Samnitium omnis dictator urbis situ circumspecto, quo apertior aditus ad moenia esset, omnia aedificia—et frequenter ibi habitabatur—circumiecta muris incendit; nec ita multo post, sive a Poetelio dictatore sive ab C. Iunio consule—nam utrumque traditur,—Nola est capta. qui captae decus Nolae ad consulem trahunt, adiciunt Atinam et Calatiam ab eodem captas, Poetelium autem pestilentia orta clavi figendi causa dictatorem dictum. Suessa et Pontiae eodem anno coloniae deductae sunt. Suessa Auruncorum fuerat; Volsci Pontias, insulam sitam in conspectu litoris sui, incoluerant. et Interamnam Sucasinam profligato nec erat ea tempestate gens alia cuius secundum Gallicos tumultus arma terribiliora essent cum propinquitate agri tum itaque altero consule in Samnio reliquias belli persequente P. Decius, qui graviter aeger Romae restiterat, auctore senatu dictatorem C. Sulpicium Longum, is magistrum equitum C. iunium lunium Bubulcum is, prout rei magnitudo magnitude postulabat, omnes iuniores sacramento adigit, arma quaeque alia res poscit summa industria parat; nec tantis apparatibus elatus de inferendo bello agitat, quieturus haud dubie, nisi ultro arma Etrusci inferrent. eadem in comparando cohibendoque bello consilia et apud Etruscos fuere: neutri finibus egressi. et censura clara eo anno Ap. Claudi et C. Plauti fuit; memoriae memorial tamen felicioris ad posteros nomen Appi, quod viam munivit et aquam in urbem duxit; eaque unus perfecit, quia ob infamem atque invidiosam senatus lectionem verecundia victus collega magistratu se abdicaverat; Appius iam inde antiquitus insitam pertinaciam familiae gerendo solus censuram obtinuit. eodem Appio auctore Potitia gens, cuius ad aram maximam Herculis familiare sacerdotium fuerat, servos publicos ministerii delegandi causa sollemnia eius sacri docuerat. traditur ea ca tempestate Potitiorum essent, puberes ad triginta, omnes intra annum cum stirpe exstinctos; nec nomen tantum Potitiorum interisse sed censorem etiam memori deum ira post aliquot annos luminibus captum. itaque consules qui eum annum secuti sunt, C. Iunius Bubulcus tertium et Q. Aemilius Barbula iterum, initio anni questi apud populum deformatum ordinem prava lectione senatus, qua potiores aliquot lectis praeteriti essent, negaverunt eam lectionem se, quae sine recti pravique discrimine ad gratiam ac libidinem facta esset, observaturos et senatum extemplo citaverunt eo ordine qui ante censores Ap. Claudium et C. Plautium fuerat. et duo imperia eam earn rogationem tribuni plebei L. Atilius C. Marcius;— alterum, ut duumviros navales classis ornandae reficiendaeque causa idem populus iuberet; lator eiusdem anni rem dictu parvam praeterirem, ni ad religionem visa esset pertinere. tibicines, quia prohibiti a proximis censoribus erant in aede Iovis vesci quod traditum antiquitus erat, aegre passi Tibur uno agmine abierunt, adeo ut nemo in urbe esset qui sacrificiis praecineret. eius rei religio tenuit senatum, legatosque Tibur miserunt darent tiburtini benigne polliciti primum accitos eos in curiam hortati sunt uti reverterentur Romam; postquam perpelli nequibant, consilio haud abhorrente ab ingeniis hominum eos adgrediuntur. die festo alii alios per speciem celebrandarum cantu epularum invitant oneratos sopiunt atque ita in plaustra somno vinctos coniciunt ac Romam deportant. nec prius sensere quam plaustris in foro relictis plenos crapulae eos lux oppressit. tunc concursus populi factus, impetratoque ut manerent, datum ut triduum quotannis ornati cum cantu atque hac quae nunc sollemnis est licentia per urbem vagarentur, restitutumque in aede vescendi ius iis haec inter duorum ingentium bellorum curam gerebantur. consules inter se provincias partiti: iunio lunio Samnites, Aemilio novum bellum Etruria sorte obvenit. in Samnio Cluviarum laceratos lacerates occiderant deditos. huic infensus crudelitati Iunius, nihil antiquius oppugnatione Cluviana ratus, quo die adgressus est moenia vi cepit atque omnes puberes interfecit. inde victor exercitus Bovianum ductus. caput hoc erat Pentrorum Samnitium, longe ditissimum atque opulentissimum armis virisque. ibi quia haud tantum irarum erat, spe praedae milites accensi oppido potiuntur. minus itaque saevitum in hostes est; praedae plus paene quam ex omni Samnio unquam egestum benigneque omnis militi concessa. et postquam praepotentem armis Romanum nec acies subsistere ullae nec castra nec urbes poterant, omnium principum in Samnio eo curae sunt intentae ut insidiis quaereretur locus, si qua licentia populando effusus exercitus excipi ac circumveniri posset. transfugae agrestes et captivi quidam, pars forte, pars consilio oblati, congruentia ad consulem adferentes—quae et vera erant—pecoris vim ingentem ibi ingens hostium exercitus itinera occultus insederat, et postquam intrasse Romanos vidit saltum, repente exortus cum clamore ac tumultu incautos invadit. et primo nova res trepidationem fecit, dum arma capiunt, sarcinas congerunt in medium; dein postquam, ut quisque liberaverat se onere aptaveratque arma, consul ad ancipitem maxime pugnam advectus desilit ex equo et iovem lovem Martemque atque alios testatur deos se nullam suam gloriam inde sed praedam militi quaerentem in eum locum devenisse neque in se aliud quam nimiam ditandi ex hoste militis curam reprehendi posse; ab eo se dedecore nullam rem aliam quam virtutem militum vindicaturam. coniterentur modo uno animo omnes invadere hostem victum acie, castris exutum, nudatum urbibus, ultimam spem furto insidiarum temptantem et loco non armis fretum. sed quem esse iam virtuti Romanae inexpugnabilem locum? fregellana arx Soranaque et ubicumque iniquo successum erat loco memorabantur. his accensus miles, omnium immemor ibi paulum laboris fuit, dum in adversum clivum erigitur agmen; ceterum postquam prima signa planitiem summam ceperunt sensitque acies aequo se iam institisse loco, versus extemplo est terror in insidiatores easdemque latebras quibus se paulo ante texerant palati atque inermes fuga repetebant. sed loca difficilia diflicilia hosti quaesita ipsos tum sua fraude impediebant. itaque ergo perpaucis effugium patuit; caesa ad viginti milia hominum victorque Romanus ad oblatam ab hoste praedam pecorum discurrit. dum haec geruntur in Samnio, iam omnes Etruriae populi praeter Arretinos ad arma ierant, ab oppugnando Sutrio, quae urbs socia Romanis velut claustra Etruriae erat, ingens orsi bellum. eo alter consul Aemilius cum exercitu ad liberandos obsidione socios venit. advenientibus Romanis Sutrini commeatus benigne in castra ante urbem posita advexere. Etrusci diem primum consultando maturarent traherentne bellum traduxerunt. postero die, ubi celeriora quam tutiora consilia magis placuere ducibus, sole orto signum pugnae propositum quod postquam consuli nuntiatum est, extemplo tesseram dari iubet ut prandeat miles firmatisque cibo viribus arma capiat. dicto paretur. Consul ubi armatos paratosque vidit, signa extra vallum proferri iussit et haud baud procul hoste instruxit aciem. aliquamdiu intenti utrimque steterunt exspectantes, ut ab adversariis clamor et pugna inciperet; et prius sol meridie se inclinavit quam telum hinc aut illinc emissum est. inde, ne infecta re abiretur, clamor ab Etruscis oritur concinuntque tubae et signa inferuntur. nec segnius a Romanis pugna initur. concurrunt infensis animis; numero hostis, virtute Romanus superat; anceps proelium multos utrimque et fortissimum quemque absumit, nec prius inclinata res est quam secunda acies Romana ad prima signa, integri fessis, successerunt, Etrusci, nullo unquam proelio fugae minus nec plus caedis fuisset, ni obstinatos mori Tuscos nox texisset, ita ut victores prius quam victi pugnandi finem facerent. post occasum solis signum receptui datum est; nocte utroque nec deinde quicquam eo anno rei memoria dignae et apud Romanos tantum volnerum fuit ut plures post proelium saucii decesserint quam ceciderant in acie. Q. ceterum et Fabius supplementum ab Roma adduxit et novus exercitus domo accitus Etruscis venit. permulti anni iam erant cum inter patricios magistratus tribunosque nulla certamina fuerant, cum ex ea familia cui velut fato lis Ap. Claudius censor circumactis decem et octo mensibus quod Aemilia lege finitum censurae spatium temporis erat, cum C. Plautius collega eius magistratu se abdicasset, nulla vi compelli ut abdicaret potuit. P. Sempronius erat tribunus plebis, qui finiendae censurae intra legitimum tempus actionem susceperat, non popularem magis quam iustam nec in volgus quam optimo cuique gratiorem. is cum identidem legem Aemiliam recitaret auctoremque eius Mam. Aemilium dictatorem laudibus ferret, qui quinquennalem ante censuram et longinquitate potestatis dic agedum inquit, Appi Claudi, quidnam facturus fueris, si eo tempore quo C. Furius et M. Geganius negare Appius interrogationem tribuni magno opere ad causam pertinere suam; nam etsi tenuerit lex Aemilia eos censores quorum in magistratu lata esset, quia post illos censores creatos eam legem populus iussisset quodque postremum iussisset id ius ratumque esset, non tamen aut se aut eorum quemquam qui post eam legem latam creati censores essent teneri ea lege potuisse. haec sine ullius adsensu cavillante Appio en nec ante continuando abstitit magistratu quam obruerent eum male parta, male gesta, male retenta imperia. haec est eadem familia, Quirites, cuius vi atque iniuriis compulsi extorres patria Sacrum montem cepistis; haec adversus quam tribunicium auxilium vobis comparastis; haec propter quam duo exercitus Aventinum insedistis; haec quae fenebres leges, haec quae agrarias semper impugnavit. haec conubia patrum et plebis interrupit; haec plebi ad curules hoc est nomen multo quam Tarquiniorum infestius vestrae libertati. itane tandem, Appi Claudi? cum centesimus iam annus sit ab Mam. Aemilio dictatore, tot censores fuerunt, nemo id ius esse, quod postremo populus iussisset, sciit? immo vero omnes scierunt " An hoc dicis, Appi, non teneri Aemilia lege populum? An populum teneri, te unum exlegem esse? tenuit Aemilia lex violentos illos censores C. Furium Aemilium, principem aetatis suae belli domique, aerarium fecerunt; tenuit deinceps omnes censores intra centum annorum spatium; tenet C. Plautium, collegam tuum iisdem An hunc non ut qui optimo iure censor creatus esset populus creavit? tu unus eximius es in quo hoc praecipuum ac singulare valeat? quem tu regem sacrificiorum crees? amplexus regni nomen, ut qui optimo iure rex Romae creatus sit, creatum se dicet dicct. quem semestri dictatura, quem interregno quinque dierum contentum fore putes? quem clavi figendi aut ludorum causa dictatorem audacter crees? quam isti stolidos ac socordes videri creditis eos qui intra vicesimum diem ingentibus rebus gestis dictatura se abdicaverunt aut qui vitio creati abierunt magistratu! quid ego antiqua repetam? nuper intra decem nolo ego istam in te modestiam; ne degeneraveris a familia imperiosissima et superbissima; non die, non hora citius quam necesse est magistrate abieris, modo ne excedas finitum tempus. satis est aut diem aut mensem censurae adicere? triennium, inquit, et sex menses ultra quam licet Aemilia lege censuram geram et solus geram. hoc quidem iam regno simile est. " An collegam subrogabis, quem ne in demortui quidem locum subrogari fas est? paenitet enim, quod antiquissimum sollemne et solum ab ipso cui fit institutum deo ab nobilissimis antistitibus eius sacri ad servorum ministerium religiosus censor deduxisti, gens antiquior originibus urbis huius, hospitio deorum immortalium sancta, propter te ac tuam censuram intra annum ab stirpe exstincta est, nisi universam rem publicam eo nefario obstrinxeris quod ominari etiam reformidat animus. urbs eo lustro capta est quo demortuo collega C. Iulio et quanto modestior illius cupiditas fuit quam tua, Appi! nec nee solus nec ultra finitum lege tempus L. Papirius censuram gessit; tamen neminem invenit qui se postea auctorem sequeretur; omnes deinceps censores post mortem collegae se magistratu abdicarunt. te nec quod dies exiit ego te, Appi Claudi, pro istius magistratus maiestate ac verecundia quem gessisti non modo manu violatum sed ne verbo quidem inclementiori a me appellatum vellem; sed et haec quae adhuc egi pervicacia tua et superbia coegit me loqui, et nisi Aemiliae legi parueris, in vincula duci iubebo, nec cum ita comparatum a maioribus sit ut comitiis censoriis, nisi duo confecerint legitima suffragia, non haec taliaque cum dixisset, prendi censorem et in vincula duci iussit. approbantibus sex tribunis actionem collegae tres appellanti Appio auxilio fuerunt; summaque invidia omnium ordinum solus censuram gessit. dum ea Romae geruntur, iam Sutrium ab Etruscis obsidebatur consulique Fabio imis montibus ducenti ad ferendam opem sociis temptandasque munitiones, si qua posset, acies hostium instructa occurrit; quorum ingentem multitudinem cum ostenderet subiecta late planities, consul, ut loco paucitatem suorum adiuvaret, flectit Hectit paululum in clivos agmen—aspreta erant strata saxis—inde signa in hostem obvertit. Etrusci omnium praeterquam multitudinis suae, qua sola freti erant, immemores proelium ineunt adeo raptim et avide ut abiectis missilibus,quo celerius manus consererent, stringerent gladios vadentes in hostem; Romanus contra nunc tela, nunc saxa, quibus eos adfatim locus ipse armabat, ingerere. igitur scuta galeaeque ictae cum etiam quos non volneraverant turbarent neque subire erat facile ad propiorem pugnam neque eum impetum non tulerunt Etrusci versisque signis fuga effusa castra repetunt. sed equites Romani praevecti per obliqua campi cum se fugientibus obtulissent, omisso ad castra itinere montes petunt; inde inermi paene agmine ac vexato volneribus in silvam Ciminiam penetratum. Romanus multis milibus Etruscorum caesis, duodequadraginta signis militaribus captis, castris etiam hostium cum praeda ingenti potitur. tum de persequendo hoste agitari coeptum. silva erat Ciminia magis tum invia atque horrenda quam nuper fuere Germanici saltus, nulli ad eam eam intrare haud fere quisquam praeter ducem ipsum audebat; aliis omnibus cladis Caudinae nondum memoria aboleverat. tum ex iis Caere educatus apud hospites, Etruscis inde litteris eruditus erat linguamque Etruscam probe noverat. habeo auctores sed propius est vero praecipuum aliquid fuisse in eo qui se tam audaci simulatione hostibus immiscuerit. servus ei dicitur comes unus fuisse, nutritus una eoque haud ignarus linguae eiusdem; nec quicquam aliud proficiscentes quam summatim regionis quae intranda erat naturam natural ac nomina principum in populis accepere, ne qua inter conloquia insigni nota haesitantes deprendi possent. iere pastorali habitu, agrestibus telis, falcibus gaesisque sed neque commercium linguae nec vestis armorumve habitus sic eos texit quam quod abhorrebat ab fide quemquam externum Ciminios saltus intraturum. usque ad Camertes Umbros penetrasse dicuntur. ibi qui essent fateri Romanum ausum; introductumque in senatum consulis verbis egisse de societate amicitiaque atque inde comi hospitio acceptum nuntiare Romanis iussum commeatum exercitui dierum triginta praesto fore, si ea loca intrasset, iuventutemque Camertium Umbrorum in armis paratam imperio futuram futurarm. haec cum relata consuli essent, impedimentis prima vigilia praemissis, legionibus post impedimenta ire iussis ipse substitit cum equitatu et luce postero die luce prima iuga Ciminii montis tenebat; inde contemplatus opulenta Etruriae arva milites emittit. ingenti iam abacta praeda tumultuariae agrestium Etruscorum cohortes repente a principibus regionis eius concitatae Romanis occurrunt, adeo incompositae ut vindices praedarum prope ipsi praedae fuerint. caesis fugatisque his, late depopulato agro victor Romanus opulentusque rerum omnium copia in castra rediit. eo forte quinque legati cum duobus tribunis plebis venerant denuntiatum Fabio senatus verbis ne saltum Ciminium transiret. laetati serius se quam ut impedire bellum possent venisse, nuntii victoriae Romam revertuntur. hac expeditione consulis motum latius erat quam profligatum bellum; vastationem namque sub Ciminii montis radicibus iacens ora senserat, conciveratque indignatione non Etruriae modo populos sed Umbriae finitima. itaque quantus non unquam antea exercitus ad Sutrium venit; neque e silvis tantummodo promota castra sed etiam aviditate dimicandi quam primum in campos delata deinde instructa primo suo stare loco, relicto hostibus ubi postquam stationes quoque receptas intra munimenta sensere, clamor repente circa duces ortus, ut eo sibi e castris cibaria eius diei deferri iuberent: mansuros se sub armis et aut nocte aut certe luce prima castra hostium invasuros. nihilo quietior Romanus exercitus imperio ducis continetur. decima erat fere diei hora, cum cibum capere consul milites iubet; praecipit ut in armis sint quacumque diei noctisve hora signum dederit; paucis milites adloquitur, Samnitium bella extollit, elevat Etruscos; nec hostem hosti nec multitudinem multitudini comparandam ait; esse praeterea telum aliud occultum; scituros in tempore; interea taceri opus esse. his ambagibus prodi simulabat hostes, quo animus militum multitudine territus restitueretur; et, quod sine munimento consederant, curati cibo corpora quieti dant et quarta fere vigilia sine tumultu excitati arma capiunt. dolabrae calonibus dividuntur ad vallum proruendum fossasque implendas. intra munimenta instruitur acies, dato deinde signo paulo ante lucem, quod aestivis noctibus sopitae maxime quietis tempus est, proruto vallo erupit acies, stratos passim invadit hostes; alios immobiles, alios semisomnos in cubilibus suis, maximam partem ad arma trepidantes caedes oppressit; paucis armandi se datum spatium est; eos ipsos non signum certum, non ducem sequentes fundit Romanus fugatosque persequitur. ad castra, ad silvas diversi tendebant. silvae tutius dedere refugium; nam castra in campis sita eodem die capiuntur. aurum argentumque iussum referri ad consulem; cetera praeda militis fuit. caesa aut capta eo die hostium milia ad sexaginta. eam tam claram pugnam trans Ciminiam silvam ad Perusiam pugnatam quidam auctores sunt metuque in magno civitatem fuisse ne interclusus exercitus tam infesto saltu coortis undique Tuscis Umbrisque Vmbrisque opprimeretur. sed ubicumque pugnatum est, res Romana superior fuit. itaque a Perusia et Cortona dum haec in Etruria geruntur, consul alter C. Marcius Rutulus cepit. multa alia castella vicique aut deleta per idem tempus et classis Romana a P. Cornelio, quem senatus maritimae orae praefecerat, in Campaniam acta cum adpulsa Pompeios esset, socii inde navales ad depopulandum agrum Nucerinum profecti, proximis raptim vastatis unde reditus tutus ad naves esset, dulcedine, ut fit, praedae longius progressi excivere hostes. palatis per agros nemo obvius fuit, cum occidione occidi possent; redeuntes agmine incauto haud procul navibus adsecuti agrestes exuerunt praeda, partem etiam occiderunt; quae superfuit caedi trepida multitudo multitude ad naves compulsa est. profectio Q. Fabi trans Ciminiam silvam quantum Romae terrorem fecerat, tam laetam famam in Samnium ad hostes tulerat interclusum Romanum exercitum obsideri, cladisque imaginem Furculas Caudinas memorabant: eadem temeritate avidam ulteriorum semper gentem in saltus invios deductam, saeptam non hostium magis armis quam locorum iniquitatibus esse. iam gaudium invidia quadam miscebatur, quod belli Romani decus ab Samnitibus fortuna ad Etruscos avertisset. itaque armis obvius iis consul fuit. dimicatum proelio utrimque atroci atque incerto eventu est, et cum anceps caedes fuisset, adversae tamen rei fama in Romanos vertit ob amissos quosdam equestris ordinis tribunosque militum atque unum legatum, et quod insigne maxime fuit, consulis ipsius volnus. ob haec etiam aucta fama, ut solet, ingens terror patres invasit dictatoremque dici placebat; nec quin Cursor Papirius diceretur in quo tum summa rei bellicae ponebatur, dubium cuiquam erat. sed nec in Samnium nuntium perferri omnibus infestis tuto posse nec vivere Marcium consulem satis fidebant. alter consul Fabius infestus privatim Papirio erat; quae ne ira obstaret bono publico, legatos ex consularium numero mittendos ad eum senatus censuit, qui sua quoque eum, non publica solum auctoritate moverent ut memoriam simultatium patriae remitteret. profecti legati ad Fabium cum senatus consultum tradidissent adiecissentque orationem convenientem mandatis, consul demissis in terram oculis tacitus ab incertis quidnam acturus esset legatis recessit; nocte deinde silentio, ut mos est, L. cui cum ob animum egregie victum legati gratias agerent, obstinatum silentium obtinuit ac sine responso ac mentione facti sui legatos dimisit, ut appareret insignem dolorem ingenti comprimi animo. Papirius C. Iunium Bubulcum magistrum equitum dixit; atque ei legem curiatam de imperio ferenti triste omen diem diffidit, quod Faucia curia fuit principium, duabus insignis cladibus, captae urbis et Caudinae pacis, quod utroque anno eiusdem curiae fuerat principium. Macer Licinius tertia etiam clade, quae ad Cremeram accepta est, abominandam eam earn curiam facit. dictator postero die auspiciis repetitis pertulit legem; et profectus cum legionibus ad terrorem traducti silvam Ciminiam exercitus nuper scriptis ad Longulam pervenit acceptisque a Marcio consule veteribus militibus in aciem copias eduxit. nec hostes detractare visi pugnam. instructos deinde armatosque, cum ab neutris proelium inciperet, nox oppressit. quieti aliquamdiu nec suis diffidentes viribus nec hostem spernentes, stativa in interea Etrusci tantoque irarum certamine gesta res est ut ab neutra parte emissa sint tela. gladiis pugna coepit et acerrime commissa ipso certamine, quod aliquamdiu anceps fuit, accensa est, ut non cum Etruscis totiens victis, sed cum aliqua nova gente videretur dimicatio esse. nihil ab ulla parte movetur fugae; cadunt antesignani, et ne nudentur propugnatoribus signa, fit ex secunda prima acies. ab ultimis deinde subsidiis cietur miles; adeoque ad ultimum laboris ac periculi ventum est ut equites Romani omissis equis ad primos ordines peditum per arma, per corpora evaserint. ea velut nova inter fessos exorta acies turbavit signa Etruscorum; secuta deinde impetum eorum, utcumque adfecta erat, cetera multitudo tandem perrumpit ordines hostium. tunc tune vinci pertinacia coepta et averti manipuli quidam, et, ut semel dedere hi terga, capessere fugam. ille primum dies fortuna vetere caesum in acie, quod roboris fuit; castra eodem impetu capta direptaque. pari subinde periculo gloriaeque eventu ceteros cetoros belli apparatus, ut acies sua fulgeret novis armorum insignibus fecerunt. duo exercitus erant; scuta alterius auro, alterius argento caelaverunt; forma erat scuti: summum latius, qua pectus atque umeri teguntur, fastigio aequali; ad imum cuneatior mobilitatis causa. spongia pectori tegumentum et sinistrum crus ocrea tectum; galeae cristatae, quae speciem speeiem magnitudini corporum adderent. tunicae auratis militibus versicolores, argentatis linteae candidae. his vaginae argenteae, baltea argentea: auratae vaginae, aurea baltea illis erant, et equorum inaurata tapeta. his dextrum cornu datum; illi in sinistro consistunt. notus iam Romanis apparatus insignium armorum fuerat doctique a ducibus erant horridum militem esse debere, non caelatum auro et argento sed ferro et animis fretum: quippe illa praedam verius quam arma esse, nitentia ante rem, deformia inter sanguinem et volnera. virtutem esse militis decus et omnia illa victoriam sequi et his Cursor vocibus instinctos milites in proelium ducit. dextro ipse cornu consistit, sinistro praefecit magistrum equitum. simul est concursum, ingens fuit cum hoste certamen, non segnius inter dictatorem et magistrum equitum ab utra parte victoria inciperet. prior forte iunius lunius commovit hostem, laevo dextrum cornu, sacratos more Samnitium milites eoque candida veste et paribus candore armis insignes; eos se Orco mactare Iunius dictitans quod ubi sensit dictator, ab laevone cornu victoria incipiet inquit, et dextrum cornu, dictatoris acies, alienam pugnam sequetur, non partem maximam victoriae trahet? concitat milites; nec peditum virtuti equites aut legatorum studia ducibus cedunt. M. Valerius a dextro, P. Decius ab laevo cornu, ambo consulares, ad equites in cornibus positos evehuntur adhortatique eos ut partem secum capesserent decoris in transversa latera hostium incurrunt. is novus additus terror cum ex parte utraque circumvasisset aciem et ad terrorem hostium legiones Romanae redintegrato clamore intulissent gradum, tum fuga ab Samnitibus coepta. iam strage hominum ac primo pavidos Samnites castra sua accepere, deinde ne ea quidem retenta; captis direptisque ante noctem iniectus ignis. dictator ex senatus consulto triumphavit, cuius triumpho triumph longe maximam speciem captiva arma praebuere. tantum magnificentiae visum in iis, inde natum initium dicitur fori ornandi ab aedilibus cum tensae ducerentur. et Romani quidem ad honorem deum insignibus armis hostium usi sunt: Campani ab superbia et odio Samnitium gladiatores, quod spectaculum inter epulas erat, eo ornatu armarunt Samnitiumque nomine compellarunt. eodem anno cum reliquiis ipsum oppidum—nam ad moenia victor accessit—cepisset, ni legati dedentes urbem exissent. praesidio Perusiae imposito, legationibus Etruriae amicitiam petentibus quin etiam devictorum Samnitium decus magna ex parte ad legatos, P. Decium et M. Valerium, est versum; quos populus proximis comitiis ingenti consensu consulem alterum, alterum praetorem declaravit. Fabio ob egregie perdomitam Etruriam continuatur consulatus; Decius collega datur. Valerius praetor quartum creatus. consules partiti provincias: Etruria Decio, Samnium Fabio evenit. is profectus cum pacem petentes, quod uti ea cum daretur noluissent, aspernatus esset, cum Samnitibus acie dimicatum. haud magno certamine hostes victi; neque eius pugnae memoria tradita foret, ni Marsi eo primum proelio cum Romanis bellassent. secuti Marsorum defectionem Paeligni eandem fortunam habuerunt hlabuerunt. Decio quoque, alteri consuli, secunda belli fortuna erat. tarquiniensem metu subegerat frumentum exercitui praebere atque indutias in quadraginta annos petere. volsiniensium castella aliquot vi cepit; quaedam ex his diruit ne receptaculo hostibus essent; circumferendoque passim bello tantum terrorem sui fecit ut nomen omne Etruscum foedus ab ac de eo quidem nihil impetratum; indutiae annuae datae. stipendium exercitu Romano ab hoste in eum annum pensum et binae tunicae in militem exactae; ea merces indutiarum fuit. tranquillas res iam in ii concitata omni iuventute sua et magna parte Etruscorum ad rebellionem compulsa tantum exercitum fecerant ut relicto post se in Etruria Decio ad oppugnandam inde Romam ituros, magnifice de se ac contemptim de Romanis loquentes, iactarent. quod inceptum eorum ubi ad Decium consulem perlatum est, ad urbem ex Etruria magnis itineribus pergit et in agro Pupiniensi ad famam intentus hostium consedit. nec Romae spernebatur Umbrorum bellum, et ipsae minae metum fecerant expertis Gallica clade quam intutam urbem incolerent. itaque legati ad Fabium consulem missi sunt, ut si quid laxamenti a bello Samnitium esset, in Umbriam propere exercitum duceret. dicto paruit consul magnisque itineribus ad Mevaniam, ubi tum copiae Umbrorum erant, perrexit. repens adventus consulis, quem procul Umbria in Samnio bello alio occupatum crediderant, ita exterruit Umbros ut alii recedendum ad urbes munitas, quidam omittendum bellum censerent; plaga una castra vallantem Fabium adorti sunt. quos ubi effusos ruere in munimenta consul vidit, revocatos milites ab opere, prout loci natura tempusque patiebatur, ita instruxit; cohortatusque praedicatione vera qua in Tuscis, qua in Samnio partorum decorum exiguam appendicem Etrusci belli conficere iubet et vocis impiae poenas expetere, qua se urbem Romanam oppugnaturos minati sint. haec tanta sunt alacritate militum audita ut clamor sua sponte ortus loquentem interpellaverit ducem. ante imperium, deinde concentu non tamquam in viros aut armatos incurrunt; mirabilia dictu, signa primo eripi coepta signiferis, deinde ipsi signiferi trahi ad consulem, armatique milites ex acie in aciem transferri, et sicubi est certamen, scutis magis quam gladiis geritur res; umbonibus incussaque ala sternuntur hostes. plus capitur hominum quam caeditur, atque una vox ponere arma iubentium per totam fertur aciem. itaque inter ipsum certamen facta deditio est a primis auctoribus belli. postero insequentibusque diebus et ceteri Umbrorum populi deduntur; Fabius, alienae sortis victor belli, in suam itaque ei ob res tam feliciter gestas, sicut priore anno populus continuaverat consulatum, ita senatus in insequentem annum, quo Ap. Claudius L. Volumnius consules fuerunt, prorogavit maxime Appio adversante imperium. appium censorem petisse consulatum comitiaque eius ab L. Furio tribuno plebis interpellata, donec se censura abdicarit, creatus consul, cum collegae novum bellum, Sallentini Volumnium provinciae haud paenituit. multa secunda proelia fecit, aliquot urbes hostium vi cepit. praedae erat largitor et benignitatem per se gratam comitate adiuvabat militemque his artibus fecerat et periculi et laboris avidum. Q. Fabius pro consule ad urbem Allifas cum Samnitium exercitu signis conlatis confligit. minime ambigua res fuit; fusi hostes atque in castra compulsi. nec castra forent retenta, ni exiguum superfuisset diei; ante noctem tamen sunt circumsessa et nocte postero die vixdum luce certa deditio fieri coepta et pacti qui Samnitium forent ut cum singulis vestimentis emitterentur; ii omnes sub iugum missi. sociis Samnitium nihil cautum; ad septem milia sub corona veniere. qui se civem Hernicum dixerat seorsus in custodia habitus. eos omnes Fabius Romam ad senatum misit; et cum quaesitum esset dilectu an voluntarii pro Samnitibus adversus Romanos bellassent per Latinos populos custodiendi dantur, iussique eam earn integram rem novi consules P. Cornelius Arvina Q. Marcius Tremulus—hi enim iam creati erant—ad senatum referre. id aegre passi Hernici; concilium populorum omnium habentibus Anagninis in circo quem Maritimum vocant praeter Aletrinatem Ferentinatemque et Verulanum omnes Hernici nominis populo Romano bellum indixerunt. in Samnio quoque, quia decesserat inde Fabius, novi motus exorti. Calatia et Sora praesidiaque quae in his Romana erant expugnata et in captivorum corpora militum foede saevitum. itaque eo P. Cornelius cum exercitu missus; Marcio novi hostes—iam enim Anagninis Hernicisque aliis bellum iussum erat—decernuntur. primo ita omnia opportuna loca hostes inter consulum castra interceperunt ut pervadere expeditus nuntius non posset et per aliquot dies incerti rerum omnium suspensique de statu alterius uterque consul ageret, Romamque is metus manaret, adeo ut omnes iuniores sacramento adigerentur atque ad subita rerum duo iusti scriberentur exercitus. ceterum Hernicum bellum nequaquam pro praesenti terrore ac vetusta nihil usquam dictu dignum ausi, trinis castris intra paucos dies exuti, triginta dierum indutias ita ut ad senatum Romam legatos mitterent, pacti sunt bimestri stipendio frumentoque et singulis in militem tunicis. ab senatu ad Marcium reiecti, cui senatus consulto permissum de Hernicis erat, isque eam earn gentem in deditionem accepit. et in Samnio alter consul superior viribus, locis impeditior erat. omnia itinera obsaepserant hostes saltusque pervios ceperant, ne qua subvehi commeatus possent; neque eos, cum cottidie signa in aciem consul proferret, elicere ad certamen poterat; satisque apparebat neque Samnitem certamen praesens nec Romanum dilationem belli laturum. adventus Marci, qui Hernicis subactis maturavit collegae venire auxilio, moram certaminis hosti exemit. nam ut qui ne alteri quidem exercitui se ad certamen credidissent pares, coniungi utique passi duos raptim conlatae sarcinae in medium, et prout tempus patiebatur instructa acies. clamor primum in stativa perlatus, dein conspectus procul pulvis tumultum apud alterum consulem in castris fecit; isque confestim arma capere iussis raptimque eductis in aciem militibus transversam hostium aciem atque alio certamine occupatam invadit, clamitans summum flagitium fore si alterum exercitum utriusque victoriae compotem sinerent fieri nec ad se sui belli vindicarent decus. qua impetum dederat perrumpit aciemque per mediam in castra hostium tendit et vacua defensoribus capit atque incendit. quae ubi flagrantia Marcianus miles conspexit et hostes respexere, tum passim fuga coepta Samnitium fieri; sed omnia obtinet caedes, nec in ullam partem tutum perfugium est. iam triginta milibus hostium caesis signum receptui consules dederant colligebantque in unum copias in vicem inter se gratantes, cum repente visae procul hostium novae cohortes, quae in supplementum scriptae fuerant, integravere caedem. in quas nec iussu consulum nec signo accepto victores vadunt, malo tirocinio imbuendum Samnitem indulgent consules legionum ardori, ut qui probe scirent novum militem hostium inter perculsos fuga veteranos ne temptando quidem satis certamini fore. nec eos opinio fefellit: omnes ones Samnitium copiae, veteres novaeque, montes proximos fuga capiunt. eo et Romana erigitur acies, nec quicquam satis tuti loci victis est, et de iugis quae ceperant funduntur; iamque una voce omnes pacem petebant. tum trium mensum frumento imperato et annuo stipendio ac singulis in militem tunicis ad senatum pacis oratores missi. Cornelius in Samnio relictus: Marcius de Hernicis triumphans in urbem rediit, statuaque equestris in foro decreta est, quae ante templum Castoris posita est. Hernicorum tribus populis, Aletrinati Verulano Ferentinati, qui id Anagninis quique alii eodem anno aedes Salutis a C. Iunio Bubulco censore locata est, quam consul bello Samnitium ab eodem collegaque eius M. Valerio Maximo viae per agros publica impensa factae. et cum Carthaginiensibus eodem anno foedus tertio renovatum, legatisque eorum, qui ad id venerant, comiter munera missa. dictatorem idem annus habuit P. ab his, propter quae creati erant, comitia consularia habita, quia neuter consulum potuerat creati consules L. Postumius Ti. hos consules Piso Q. Fabio et P. Decio suggerit biennio exempto quo Claudium Volumniumque et Cornelium cum Marcio consules factos tradidimus. memoriane fugerit eodem anno in campum Stellatem agri Campani Samnitium incursiones factae. itaque ambo consules in Samnium missi cum diversas regiones, Tifernum Postumius Bovianum Minucius petisset, Postumi prius ductu ad Tifernum pugnatum. alii haud dubie Samnites victos ac viginti milia hominum capta tradunt, alii Marte aequo discessum et Postumium metum simulantem nocturno itinere clam in montes copias abduxisse, hostes secutos Consul ut stativa tuta copiosaque—et ita erant— petisse videretur, postquam et munimentis castra firmavit et omni apparatu rerum utilium instruxit, relicto firmo praesidio de vigilia tertia, qua duci proxime potest, expeditas legiones ad collegam, et ipsum adversus alios sedentem, ducit. ibi auctore Postumio Minucius cum hostibus signa confert, et, cum anceps proelium in multum diei processisset, tum Postumius integris legionibus defessam iam aciem hostium improviso invadit. itaque cum lassitudo ac volnera fugam quoque praepedissent, occidione occisi hostes, signa unum et viginti capta atque inde ad castra Postumi perrectum. ibi duo victores exercitus perculsum iam fama hostem adorti fundunt fugantque; signa militaria sex et viginti capta et imperator Samnitium Statius Gellius et Bovianum urbs Minucium consulem, cum volnere gravi relatum in castra, mortuum quidam auctores sunt, et M. Fulvium in locum eius consulem suffectum, et ab eo, cum ad exercitum Minuci missus esset, Bovianum captum. eo anno Sora Arpinum Cesennia recepta ab Herculis magnum simulacrum in Capitolio positum dedicatumque. P. Sulpicio Saverrione Romam Roman misere. quibus suppliciter agentibus responsum est, nisi saepe bellum parantes pacem petissent Samnites, oratione ultro citro habita de pace transigi potuisse; nunc, quando verba vana ad id locorum fuerint, rebus standum esse. P. Sempronium consulem cum exercitu brevi in Samnio fore; eum, ad bellum pacemne inclinent animi, falli non posse; comperta omnia senatui relaturum; decedentem ex Samnio consulem legati sequerentur. eo anno cum pacatum Samnium exercitus Romanus benigne praebito commeatu peragrasset, foedus antiquum Samnitibus redditum. ad Aequos inde, veteres hostes, ceterum per multos annos sub specie infidae pacis quietos, versa arma Romana, quod incolumi Hernico nomine missitaverant simul cum iis Samniti auxilia et post Hernicos subactos universa prope gens sine dissimulatione consilii publici ad hostes desciverat; et postquam icto Romae cum Samnitibus foedere fetiales venerant temptationem aiebant esse ut terrore incusso belli Romanos se fieri paterentur; quod quanto opere optandum foret Hernicos docuisse, cum quibus licuerit suas leges Romanae civitati praeoptaverint: quibus legendi quid mallent copia non fuerit pro poena necessariam civitatem fore. ob haec volgo in conciliis iactata populus Romanus bellum fieri Aequis iussit; consulesque ambo ad novum profecti bellum quattuor milia a castris hostium consederunt. Aequorum exercitus, ut qui suo nomine permultos annos imbelles egissent, tumultuario similis, sine ducibus certis, sine imperio, trepidare. alii exeundum in aciem, alii castra tuenda censent; movet plerosque vastatio futura agrorum ac deinceps cum levibus praesidiis urbium relictarum excidia. itaque postquam inter multas sententias una, quae omissa cura communium ad respectum suarum quemque rerum vertit, est palatis hostibus per agros prima luce Romani signis prolatis in acie consistunt, et ubi nemo obvius ibat, pleno gradu ad castra hostium ceterum postquam ibi neque stationes pro portis nec quemquam in vallo nec fremitum consuetum castrorum animadverterunt, insolito silentio moti metu insidiarum subsistunt. transgressi deinde vallum cum deserta omnia invenissent, pergunt hostem vestigiis sequi. sed vestigia in omnes aeque ferentia partes, ut in dilapsis passim, primo errorem faciebant; post per exploratores compertis hostium consiliis ad singulas urbes circumferendo bello unum et triginta oppida intra dies quinquaginta, omnia oppugnando, ceperunt, quorum pleraque diruta atque incensa, nomenque Aequorum prope ad internecionem deletum. de Aequis triumphatum; exemploque eorum clades fuit, ut Marrucini Marsi Paeligni Frentani his populis foedus petentibus datum. eodem anno Cn. Flavius Cn. filius invenio in quibusdam annalibus, cum appareret aedilibus fierique se pro tribu aedilem videret neque accipi nomen quia scriptum faceret, tabulam posuisse et iurasse se scriptum non facturum; quem aliquanto ante desisse scriptum ceterum, id quod haud discrepat, contumacia adversus contemnentes humilitatem suam nobiles certavit; civile ius, repositum in penetralibus pontificum, evolgavit fastosque circa forum in albo proposuit, ut quando lege agi posset sciretur; aedem Concordiae in area Volcani summa invidia nobilium dedicavit; coactusque consensu populi Cornelius Barbatus pontifex maximus verba praeire, cum more maiorum negaret nisi consulem aut imperatorem posse templum dedicare. itaque ex auctoritate senatus latum ad populum est ne quis templum aramve iniussu senatus aut tribunorum plebei partis maioris dedicaret. haud memorabilem rem per se, nisi documentum sit adversus superbiam nobilium plebeiae libertatis, referam. ad collegam aegrum visendi causa Flavius cum venisset consensuque nobilium adulescentium, qui ibi adsidebant, adsurrectum ei non esset, curulem adferri sellam eo iussit ac de sede ceterum Flavium dixerat aedilem forensis factio, Ap. Claudi censura vires nacta, qui senatum primus et posteaquam eam earn lectionem nemo ratam habuit nec in curia adeptus erat quas petierat opes, urbanis tantumque Flavi comitia indignitatis habuerunt ut plerique nobilium anulos aureos et phaleras deponerent. ex eo tempore in duas partes discessit civitas: aliud integer populus, fautor et cultor bonorum, aliud forensis factio tendebat, donec Q. Fabius et P. Decius censores facti, et Fabius simul concordiae causa, simul ne humillimorum in manu comitia essent, omnem forensem turbam excretam in quattuor tribus coniecit urbanasque eas appellavit. adeoque eam earn rem acceptam gratis animis ferunt ut Maximi cognomen, quod tot victoriis non pepererat, hac ordinum temperatione pareret. ab eodem institutum dicitur ut equites idibus Quinctilibus transveherentur.