Quid pulchrius est quam vivere optantibus cunctis et vota non sub custode nuncupantibus? si paulum valetudo titubavit, non spem hominum excitari, sed metum? nihil esse cuiquam tam pretiosum, quod non pro salute praesidis sui commutatum velit?