Est ergo, ut dicebam, clementia omnibus quidem homini- bus secundum naturam, maxime tamen decora imperatoribus, quanto plus habet apud illos, quod servet, quantoque in maiore materia apparet. Quantulum enim nocet privata crudelitas! Principum saevitia bellum est.