Grave putas eripi loquendi arbitrium regibus, quod humillimi habent. " Ista," inquis, " servitus est, non imperium." Quid? tu non experiris istud nobis esse, tibi servitutem? Alia condicio est eorum, qui in turba, quam non excedunt, latent, quorum et virtutes, ut appareant, diu luctantur et vitia tenebras habent; vestra facta dictaque rumor excipit, et ideo nullis magis curandum est, qualem famam habeant, quam qui, qualemcumque meruerint, magnam habituri sunt.