Felix nimium prior aetas Contenta fidelibus aruis Nec inerti perdita luxu, Facili quae sera solebat Ieiunia soluere glande. Non Bacchica munera norant Liquido confundere melle Nec lucida uellera Serum Tyrio miscere ueneno. Somnos dabat herba salubres, Potum quoque lubricus amnis, Vmbras altissima pinus. Nondum maris alta secabat Nec mercibus undique lectis Noua litora uiderat hospes. Tunc classica saeua tacebant, Odiis neque fusus acerbis Cruor horrida tinxerat arua. Quid enim furor hosticus ulla Vellet prior arma mouere, Cum uulnera saeua uiderent Nec praemia sanguinis ulla? Vtinam modo nostra redirent In mores tempora priscos! Sed saeuior ignibus Aetnae Feruens amor ardet habendi. Heu primus quis fuit ille Auri qui pondera tecti Geminasque latere uolentes Pretiosa pericula fodit?