Quantas rerum flectat habenas Natura potens, quibus inmensum Legibus orbem prouida seruet Stringatque ligans inresoluto Singula nexu, placet arguto Fidibus lentis promere cantu. Quamuis Poeni pulchra leones Vincula gestent manibusque datas Cantent escas metuantque trucem Soliti uerbera, ferre magistrum. Si cruor horrida tinxerit ora, Resides olim redeunt animi Fremituque graui meminere sui; Laxant nodis colla solutis Primusque lacer dente cruento Domitor rabidas imbuit iras. Quae canit altis garrula ramis Ales caueae clauditur antro; Huic licet inlita pocula melle Largasque dapes dulci studio Ludens hominum cura ministret, Si tamen arto saliens texto Nemorum gratas uiderit umbras, Sparsas pedibus proterit escas, Siluas tantum maesta requirit, Siluas dulci uoce susurrat. Validis quondam uiribus acta Pronum flectit uirga cacumen; Hanc si curuans dextra remisit, Recto spectat uertice caelum. Cadit Hesperias Phoebus in undas, Sed secreto tramite rursus Currum solitos uertit ad ortus. Repetunt proprios quaeque recursus Redituque suo singula gaudent Nec manet ulli traditus ordo Nisi quod fini iunxerit ortum Stabilemque sui fecerit orbem.