Quoniam igitur quae sit imperfecti, quae etiam perfecti boni forma uidisti, nunc demonstrandum reor quonam haec felicitatis perfectio constituta sit. In quo illud primum arbitror inquirendum, an aliquod huiusmodi bonum quale paulo ante definisti in rerum natura possit exsistere, ne nos praeter rei subiectae ueritatem cassa cogitationis imago decipiat. Sed quin exsistat sitque hoc ueluti quidam omnium fons bonorum negari nequit. Omne enim quod inperfectum esse dicitur, id inminutione perfecti inperfectum esse perhibetur. Quo fit, ut si in quolibet genere inperfectum quid esse uideatur, in eo perfectum quoque aliquid esse necesse sit. Etenim perfectione sublata, unde illud quod inperfectum perhibetur exstiterit ne fingi quidem potest. Neque enim ab deminutis inconsummatisque natura rerum coepit exordium, sed ab integris absolutisque procedens in haec extrema atque effeta dilabitur. Quod si, uti paulo ante monstrauimus, est quaedam boni fragilis inperfecta felicitas, esse aliquam solidam perfectamque non potest dubitari. Firmissime, inquam, uerissimeque conclusum est. Quo uero, inquit, habitet, ita considera. Deum rerum omnium principem bonum esse communis humanorum con- ceptio probat animorum. Nam cum nihil deo melius excogitari queat, id quo melius nihil est bonum esse quis dubitet? Ita uero bonum esse deum ratio demonstrat, ut perfectum quoque in eo bonum esse conuincat. Nam ni tale sit, rerum omnium princeps esse non poterit. Erit enim eo praestantius aliquid perfectum possidens bonum, quod hoc prius atque antiquius esse uideatur; omnia namque perfecta minus integris priora esse claruerunt. Quare ne in infinitum ratio prodeat, confitendum est summum deum summi perfectique boni esse plenissimum. Sed perfectum bonum ueram esse beatitudinem constituimus; ueram igitur beatitudinem in summo deo sitam esse necesse est. .Accipio, inquam, nec est quod contradici ullo modo queat. Sed quaeso, inquit, te uide quam id sancte atque inuiolabiliter probes quod boni summi summum deum diximus esse plenissimum. Quonam, inquam, modo? Ne hunc rerum omnium patrem illud summum bonum quo plenus esse perhibetur uel extrinsecus accepisse uel ita naturaliter habere praesumas, quasi habentis dei habitaeque beatitudinis diuersam cogites esse substantiam. Nam si extrinsecus acceptum putes, praestantius id quod dederit ab eo quod acceperit existimare possis. Sed hunc esse rerum omnium praecellentissimum dignissime confitemur. Quod si natura quidem inest, sed est ratione diuersum, cum de rerum principe loquamur deo, fingat qui potest: quis haec diuersa coniunxerit? Postremo quod a qualibet re diuersum est, id non est illud a quo intellegitur esse diuersum. Quare quod a. summo bono diuersum est sui natura., id summum bonum non est—quod nefas est de eo cogitare quo nihil constat esse praestantius. Omnino enim nullius rei natura suo principio melior poterit exsistere, quare quod omnium principium sit, id etiam sui substantia summum esse bonum uerissima ratione concluserim. Rectissime, inquam. Sed summum bonum beatitudinem esse concessum est. Ita est, inquam. Igitur, inquit, deum esse ipsam beatitudinem necesse est confiteri. Nec propositis, inquam, prioribus refragari queo et illis hoc inlatum consequens esse perspicio. Respice, inquit, an hinc quoque idem firmius approbetur, quod duo summa bona quae a se diuersa sint esse non possunt. Etenim quae discrepant bona, non esse alterum quod sit alterum liquet; quare neutrum poterit esse perfectum, cum alterutri alterum deest. Sed quod perfectum non sit, id summum non esse manifestum est; nullo modo igitur quae summa sunt bona ea possunt esse diuersa. Atqui et beatitudinem et deum summum bonum esse collegimus; quare ipsam necesse est summam esse beatitudinem quae sit summa diuinitas. Nihil, inquam, nee reapse uerius 1 nec ratiocinatione firmius nee deo dignius concludi potest. Super haec, inquit, igitur ueluti geometrae solent demonstratis propositis aliquid inferre quae porismata ipsi uocant, ita ego quoque tibi ueluti corollarium dabo. Nam quoniam beatitudinis adeptione fiunt homines beati, beatitudo uero est ipsa diuinitas, diuinitatis adeptione beatos fieri manifestum est: sed uti iustitiae adeptione iusti, sapientiae sapientes fiunt, ita diuinitatem adeptos deos fieri simili ratione necesse est. Omnis igitur beatus deus, sed natura quidem unus; participatione uero nihil prohibet esse quam plurimos. Et pulchrum, inquam, hoc atque pretiosum, siue porisma siue corollarium uocari mauis. Atqui hoc quoque pulchrius nihil est, quod his annectendum. esse ratio persuadet. Quid? inquam, Cum multa, inquit, beatitudo continere uideatur, utrumne haec omnia unum ueluti corpus beatitudinis quadam partium uarietate coniungant an sit eorum aliquid quod beatitudinis substantiam compleat, ad hoc uero cetera referantur? Vellem, inquam, id ipsarum rerum commemoratione patefaceres. Nonne, inquit, beatitudinem bonum esse censemus? Ac summum quidem, inquam. Addas, inquit, hoc omnibus licet. Nam eadem sufficientia summa est, eadem summa potentia, reuerentia quoque, claritas ac uoluptas beatitudo esse iudicatur. Quid igitur? Haecine omnia bonum—sufficientia potentia ceteraque—ueluti quaedam beatitudinis membra sunt an ad bonum ueluti ad uerticem cuncta referuntur? Intellego, inquam, quid inuestigandum proponas, sed quid constituas audire desidero. Cuius discretionem rei sic accipe. Si haec omnia beatitudinis membra forent, a se quoque inuicem discreparent. Haec est enim partium natura ut unum corpus diuersa coinponant. Atqui haec omnia idem esse monstrata sunt; minime igitur membra sunt. Alioquin ex uno membro beatitudo uidebitur esse coniuncta—quod fieri nequit. Id quidem, inquam, dubium non est, sed id quod restat exspecto. Ad bonum uero cetera referri palam est. Idcirco enim sufficientia petitur quoniam bonum esse iudicatur, idcirco potentia quoniam id quoque esse creditur bonum; idem de reuerentia, claritudine, iucunditate coniectare licet. Omnium igitur expetendorum summa atque causa bonum est. Quod enim neque re neque similitudine ullum in se retinet bonum, id expeti nullo modo potest. Contraque etiam quae natura bona non sunt, tamen si esse uideantur, quasi uere bona sint appetuntur. Quo fit uti summa, cardo atque causa expetendorum omnium bonitas esse iure credatur. Cuius uero causa quid expetitur, id maxime uidetur optari, ueluti si sal ut is causa quispiam uelit equitare, non tam equitandi motum desiderat quam salutis effectum. Cum igitur omnia boni gratia petantur, non illa potius quam bonum ipsum desideratur ab omnibus. Sed propter quod cetera optantur, beatitudinem esse concessimus; quare sic quoque sola quaeritur beatitudo. Ex quo liquido apparet ipsius boni et beatitudinis unam atque eandem esse substantiam. Nihil uideo cur dissentire quispiam possit. Sed deum ueramque beatitudinem unum atque idem esse monstrauimus. Ita, inquam. Securo igitur concludere licet dei quoque in ipso bono nec usquam alio sitam esse substantiam.