Hoc profecto nemo ignoravit, et priusquam Theognis, quod ait, nasceretur. Set id quaero, id desidero: cum pro amico contra ius, contra quam licet, salva tamen libertate atque pace, faciendum est et cum de via, sicut ipse ait, declinandum est, quid et quantum et in quali causa et quonam usque id fieri debeat.