O curas hominum, o quantum est in rebus inane! quis leget haec? min tu istud ais? nemo hercule. nemo? vel duo vel nemo. turpe et miserabile! quare? ne mihi Polydamas et Troiades Labeonem praetulerint? nugae. non, si quid turbida Roma elevet, accedas examenque improbum in illa castiges trutina, nec te quaesiveris extra, nam Romae tunc cum ad canitiem et nostrum istud vivere aspexi ac nucibus facimus quaecumque relictis, cum sapimus patruos; tunc tunc ignoscite; (nolo: quid faciam? sed sum petulanti splene) cachinno. Scribimus inclusi, numeros ille, hic pede liber, grande aliquid, quod pulmo animae praelargus anhelet. scilicet haec populo pexusque togaque recenti et natalicia tandem cum sardonyche albus sede leges celsa, liquido cum plasmate guttur mobile conlueris, patranti fractus ocello. tunc neque more probo videas nec voce serena ingentis trepidare Titos, cum carmina lumbum intrant et tremulo scalpuntur ubi intima versu, tun, vetule, auriculis alienis colligis escas, auriculis, ohe? quo didicisse, nisi hoc fermentum et quae semel intus innata est rupto iecore exierit caprificus? en pallor seniumque! o mores, usque adeone scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter? at pulchrum est digito monstrari et dicier hic est; ten cirratorum centum dictata fuisse pro nihilo pendes?ecce inter pocula quaerunt Romulidae saturi, quid dia poemata narrent; hic aliquis, cui circum umeros hyacinthina laena est, rancidulum quiddam balba de nare locutus Phyllidas, Hypsipylas, vatum et plorabile siquid, eliquat ac tenero subplantat verba palato. adsensere viri: nunc non cinis ille poetae felix? non levior cippus nunc inprimit ossa? laudant convivae: nunc non e manibus illis, nunc non e tumulo fortunataque favilla nascentur violae? rides, ait, et nimis uncis naribus indulges, an erit qui velle recuset os populi meruisse et cedro digna locutus linquere nec scombros metuentia carmina nec tus? Quisquis es, o modo quem ex adverso dicere feci, non ego cum scribo, si forte quid aptius exit, quando haec rara avis est, si quid tamen aptius exit, laudari metuam; neque enim mihi cornea fibra est. sed recti finemque extremumque esse recuso euge tuum et belle. nam belle hoc excute totum: quid non intus habet? non hic est Ilias Atti ebria veratro? non siqua elegidia crudi dictarunt proceres? non quidquid denique lectis scribitur in citreis? calidum scis ponere sumen, scis comitem horridulum trita donare lacerna, et verum inquis amo, verum mihi dicite de me. qui pote? vis dicam? nugaris, cum tibi, calve, pinguis aqualiculus propenso o Iane, a tergo quem nulla ciconia pinsit, nec manus auriculas imitari mobilis albas, nec linguae quantum sitiat canis Apula tantum! vos, o patricius sanguis, quos vivere fas est occipiti caeco, posticae occurrite sannae. quis populi sermo est? quis enim, nisi carmina molli nunc demum numero fluere, ut per leve severos effundat iunctura ungues? scit tendere versum non secus ac si oculo rubricam derigat uno. sive opus in mores, in luxum, in prandia regum dicere, res grandes nostro dat Musa poetae. ecce modo heroas sensus adferre videmus nugari solitos graece, nec ponere lucum artifices nec rus saturum laudare, ubi corbes et focus et porci et fumosa Palilia faeno, unde Remus sulcoque terens dentalia, Quinti. cum et tua aratra domum lictor tulit: euge poeta! est nunc Brisaei quem venosus liber Acci, sunt quos Pacuviusque et verrucosa moretur Antiopa, aerumnis cor luctificabile fulta. hos pueris monitus patres infundere lippos cum videas, quaerisne unde haec sartago loquendi venerit in linguas, unde istud dedecus, in quo trossulus exultat tibi per subsellia levis? Nilne pudet capiti non posse pericula cano pellere, quin tepidum hoc optes audire decenter? fur es, ait Pedio. Pedius quid? crimina vasis librat in antithetis, doctas posuisse figuras laudatur: bellum hoc. hoc bellum? an, Romule, ceves? men moveat? quippe et, cantet si naufragus, assem protulerim? cantas, cum fracta te in trabe pictum ex umero portes? verum, nec nocte paratum, plorabit qui me volet incurvasse querella. Sed numeris decor est et iunctura addita crudis. claudere sic versum didicit Berecyntia Attis et qui caeruleum dirimebat Nerea delphin; sic costam longo subduximus Appennino. arma virum! nonne hoc spumosum et cortice pingui, ut ramale vetus vegrandi subere coctum? quidnam igitur tenerum et laxa cervice legendum? torva Mimalloneis implerunt cornua bombis, et raptum vitulo caput ablatura superbo Bassaris, et lyncem Maenas flexura corymbis euhion ingeminat, reparabilis adsonat echo! haec fierent, si testiculi vena ulla paterni viveret in nobis? summa delumbe saliva hoc natat in labris, et in udo est Maenas et Attis, nec pluteum caedit nec demorsos sapit unguis. Sed quid opus teneras mordaci radere vero auriculas? vide sis ne maiorum tibi forte limina frigescant: sonat hic de nare canina littera. per me equidem sint omnia protinus alba; nil moror: euge! omnes, omnes bene, mirae eritis res! hoc iuvat? hic inquis veto quisquam faxit oletum. pinge duos anguis: pueri, sacer est locus, extra meite: discedo. secuit Lucilius urbem, te Lupe, te Muci, et genuinum fregit in illis; omne vafer vitium ridenti Flaccus amico tangit et admissus circum praecordia ludit, callidus excusso populum suspendere naso: men hic tamen infodiam. vidi, vidi ipse, lihelle: auriculas asini quis non habet? hoc ego opertum, hoc ridere meum, tam nil, nulla tibi vendo Iliade. audaci quicumque adflate Cratino iratum Eupolidem praegrandi cum sene palles, aspice et haec, si forte aliquid decoctius audis. inde vaporata lector mihi ferveat aure, non hic qui in crepidas Graiorum ludere gestit sordidus et lusco qui possit dicere lusce sese fregerit heminas Arrcti aedilis iniquas, nec qui abaco numeros et secto in pulvere metas scit risisse vafer, multum gaudere paratus, si cynico barbam petulans nonaria vellat. his mane edictum, post prandia Calliroen do.