ultra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem Oceanum, quotiens aliquid de moribus audent qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt, indocti primum, quamquam plena omnia gypso Chrysippi invenias; nam perfectissimus horum, si quis Aristotelen similem vel Pittacon emit et iubet archetypos pluteum servare Cleanthas. frontis nulla fides; quis enim non vicus abundat tristibus obscaenis? castigas turpia, cum sis inter Socraticos notissima fossa cinaedos? hispida membra quidem et durae per bracchia saetae promittunt atrocem animum, sed podice levi caeduntur tumidae medico ridente mariscae. rarus sermo illis et magna libido tacendi atque supercilio brevior coma. verius ergo et magis ingenue Peribomius; hunc ego fatis inputo, qui vultu morbum incessuque fatetur. horum simplicitas miserabilis, his furor ipse dat veniam; sed peiores, qui talia verbis Herculis invadunt et de virtute locuti clunem agitant, ego te ceventem, Sexte, verebor? infamis Varillus ait quo deterior te? loripedem rectus derideat, Aethiopem albus; quis tulerit Gracchos de seditione querentes? quis caelum terris non misceat et mare caelo, si fur displiceat Verri, homicida Miloni, Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum, in tabulam Syllae si dicant discipuli tres? qualis erat nuper tragico pollutus adulter concubitu, qui tunc leges revocabat amaras omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas, cum tot abortivis fecundam Iulia vulvam solveret et patruo similes effunderet offas. nonne igitur iure ac merito vitia ultima fictos contemnunt Scauros et castigata remordent? Non tulit ex illis torvum Laronia quendam clamantem totiens ubi nunc, lex Iulia? dormis? atque ita subridens: ‘felicia tempora, quae te moribus opponunt. habeat iam Roma pudorem, tertius e caelo cecidit Cato. sed tamen unde haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo quae tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernae, quod si vexantur leges ac iura ante omnes debet Scantinia: respice primum et scrutare viros; faciunt nam defendit numerus iunctaeque umbone phalanges, magna inter molles concordia, non erit ullum exemplum in nostro tam detestabile sexu. Media non lambit Cluviam nec Flora Catullam: Hispo subit iuvenes et morbo pallet utroque. Numquid nos agimus causas, civilia iura novimus, aut ullo strepitu fora vestra movemus? luctantur paucae, comedunt colyphia paucae: vos lanam trahitis calathisque peracta refertis vellera, vos tenui praegnantem stamine fusum Penelope melius, levius torquetis Arachne, horrida quale facit residens in codice paelex, notum est cur solo tabulas inpleverit Hister liberto, dederit vivus cur multa puellae; dives erit magno quae dormit tertia lecto; tu nube atque tace: donant arcana cylindros. de nobis post haec tristis sententia fertur? dat veniam corvis, vexat censura columbas.’ Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem Stoicidae; quid enim falsi Laronia? sed quid non facient alii, cum tu multicia sumas, Cretice, et hanc vestem populo mirante perores in Proculas et Pollittas? est moecha Fabulla, damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem non sumet damnata togam. ‘sed Iulius ardet, aestuo.’ nudus agas: minus est insania turpis, en habitum quo te leges ac iura ferentem vulneribus crudis populus modo victor, et illud montanum positis audiret vulgus aratris. quid non proclames, in corpore iudicis ista si videas? quaero an deceant multicia testem, acer et indomitus libertatisque magister, Cretice, perluces. dedit hanc contagio labem et dabit in plures, sicut grex totus in agris unius scabie cadit et porrigine uvaque conspecta livorem ducit ab uva. Foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu; nemo repente fuit turpissimus, accipient te paulatim qui longa domi redimicula sumunt frontibus et toto posuere monilia collo, atque bonam tenerae placant abdomine porcae et magno cratere deam; sed more sinistro exagitata procul non intrat femina limen: solis ara deae maribus patet, ite profanae, clamatur, nullo gemit hic tibicina cornu. talia secreta coluerunt orgia taeda Cecropiam soliti Baptae lassare Cotyton. ille supercilium madida fuligine tinctum obliqua producit acu pingitque trementis attolens oculos; vitreo bibit ille priapo, reticulumque comis aura tum ingentibus implet caerulea indutus scutulata aut galbina rasa, et per Iunonem domini iurante ministro; ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis, Actoris Aurunci spolium armatum, cum iam tolli vexilla iuberet, res memoranda novis annalibus atque recenti historia, speculum civilis sarcina belli; nimirum summi ducis est occidere Galbam et curare cutem; summi constantia civis Bebriacis campis spolium et pressum in faciem quod nec in Assyrio pharetrata Samiramis orbe, maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina, hic nullus verbis pudor aut reverentia mensae, hic turpis libertas et crine senex fanaticus albo sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni gutturis exemplum conducendusque magister, quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat iam more supervacuam cultris abrumpere carnem? Quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem cornicini, sive hic recto cantaverat aere; signatae tabulae, dictum feliciter, ingens cena sedet, gremio iacuit nova nupta mariti. o proceres, censore opus est an haruspice nobis? scilicet horreres maioraque monstra putares, si mulier vitulum vel si bos ederet agnum? segmenta et longos habitus et flammea sumit arcano qui sacra ferens nutantia loro sudavit clupeis ancilibus. o pater urbis, unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde haec tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes? traditur ecce viro clarus genere atque opibus vir, nec galeam quassas, nec terram cuspide pulsas, nec quereris patri? vade ergo et cede severi iugeribus campi, quem neglegis. ‘Officium cras primo sole mihi peragendum in valle Quirini.’ quae causa officii? ‘quid quaeris? nubit amicus nec multos adhibet.’ liceat modo vivere, fient, fient ista palam, cupient et in acta referri, interea tormentum ingens nubentibus haeret quod nequeant parere et partu retinere maritos, sed melius, quod nil animis in corpora iuris natura indulget: steriles moriuntur, et illis turgida non prodest condita pyxide Lyde, nec prodest agili palmas praebere luperco. Vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi, lustravitque fuga mediam gladiator harenam et Capitolinis generosior et Marcellis et Catuli Paulique minoribus et Fabiis et omnibus ad podium spectantibus, his licet ipsum admoveas cuius tunc munere retia misit. Esse aliquos manes et subterranea regna Cocytum atque una transire vadum tot milia cumba nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lavantur. sed tu vera puta: Curius quid sentit et ambo Scipiadae, quid Fabricius manesque Camilli, quid Cremerae legio et Cannis consumpta iuventus, tot bellorum animae, quotiens hinc talis ad illos umbra venit? cuperent lustrari, si qua darentur sulpura cum taedis et si foret umida laurus, illic litora Iuvernae promovimus et modo captas Orcadas ac minima contentos nocte Britannos; sed quae nunc populi fiunt victoris in urbe, non faciunt illi quos vicimus, et tamen unus Armenius Zalaces cunctis narratur ephebis mollior ardenti sese indulsisse tribuno. aspice quid faciant commercia: venerat obses, hic fiunt homines, nam si mora longior urbem indulsit mittentur bracae cultelli frena flagellum; sic praetextatos referunt Artaxata mores.