Et hanc vitae diversitatem 1 atque alia multa inter Marcum et Verum simultates fecisse, non aperta veritas indicabat, sed occultus rumor inseverat. verum illud praecipuum quod, eum Libonem quendam patruelem suum Marcus legatum in Syriam misisset, atque ille se insolentius quam verecundus senator efferret, dicens ad fratrem suum se Liberti multum potuerunt apud Verum, ut in vita Marci diximus, Geminas et Agaclytus, cui dedit invito Marco Libonis uxorem, denique nuptiis a Vero celebratis Marcus convivio non interfuit, habuit et alios libertos Verus improbos, Coeden et Eclectum ceterosque, quos omnes Marcus post mortem Veri specie honoris abiecit Ad bellum Germanicum, Marcus quod nollet Lucium sine se vel ad bellum mittere vel in urbe dimittere causa luxuriae, simul profecti sunt atque Aquileiam venerunt invitoque Lucio Alpes transgressi, cum Verus apud Aquileiam tantum venatus de quo bello quid Marci vita plenissime disputatum est. composito autem bello in Pannonia urguente Lucio Aquileiam redierunt, voluptates in urbem festinatum