Quare etiam gratulatoriam epistulam subdidi, quae scripta est a consule sui temporis de Pupieno et Balbino. in qua laetatur redditam ab his post latrones improbos esse rem publicam: Pupieno et Balbino Augustis Claudius Iulianus, cum primum Iovis Optimi Maximi et deorum inmortalium senatusque iudicio et consensu generis humani suscepisse vos rem publicam a nefarii latronis scelere servandam regendamque Romanis legibus, domini sanctissimi et invictissimi Augusti, quamquam nondum ex divinis litteris, sed tamen ex senatus consulto quod ad me Vir Clarissimus Celsus Aelianus collega transmiserat, comperissem; gratulatus sum urbi Romae, cuius ad salutem estis electi, gratulatus senatui, cuius pro iudicio, quod in vos habuit, reddidistis pristinam dignitatem, gratulatus Italiae, quam cum maxime ab hostium vastatione defenditis, gratulatus provinciis, quas inexplebili avaritia tyrannorum laceratas ad spem salutis reducitis, denique legionibus Romani principatus speciem receperunt, quocirca nulla vox tam publicam felicitatem digne exprimere, quae quanta et cuius modi sit, successionum atque heredum reduxistis, haec enumerare difficile est, nedum prosequi consentanea dicendi dignitate, nam quod nobis vita per vos reddita est, quam dimissis passim per provincias carnificibus sceleratus praesertim cum mediocritas mea non modo publicam felicitatem, sed ne peculiare quidem gaudium animi mei possit exprimere, cum eos Augustos et principes generis humani videam quorum antehac perpetuo cultu mores et modestiam meam tamquam veteribus censoribus meis cuperem probata, et ut tamen ut gravioribus iudiciis gloriarer. di praestent praestabuntque hanc orbi Romano felicitatem, nam cum ad vos respicio, nihil aliud optare possum, quam quod apud deos tunc esset, quod nullus melior inveniretur. ita ego precor, ut in eo statu vobis rem publicam servent in quo eam vos adhuc nutantem collocaritis.