entem copiis omnibus dicerent, haec de moribus atque genere. Decretis ergo omnibus imperatoriis honoribus atque insignibus, percepta tribunicia potestate, iure proconsulari, pontificatu maximo, patris etiam patriae nomine inierunt imperium, sed dum in Capitolio rem divinam faciunt, populus Romanus imperio Maximi contradixit, timebant enim severitatem eius homines vulgares, esse credebant, quare factum est, ut diximus, ut Gordianum adulescentulum principem peterent, qui statim factus est. nec prius permissi sunt ad Palatium stipatis armatis ire quam nepotem Gordiani Caesaris nomine nuncuparunt. his gestis celebratisque sacris, datis ludis scaenicis ludisque circensibus gladiatorio etiam munere, Maximus susceptis votis in Capitolio ad bellum contra Maximinum missus est cum exercitu ingenti, praetorianis Romae manentibus. Unde autem mos tractus sit, ut proficiscentes ad bellum imperatores munus gladiatorium et venatus darent, breviter dicendum est. multi dicunt apud veteres hanc devotionem contra hostes factam, ut civium sanguine litato specie pugnarum se Nemesis (id est vis quaedam Fortunae) satiaret. alii hoc litteris tradunt, quod veri similius credo, ituros ad bellum Romanos debuisse pugnas videre et vulnera et ferrum et nudos inter se coeuntes, ne in bello armatos hostes timerent aut vulnera et sanguinem perhorrescerent.