His ita gestis signa in Castris et vexilla fieri Antoniniana iussit fecitque Bassiani simulacra ex auro atque argento atque dies septem supplicatio pro Antonini nomine celebrata est. Puer fuit omnium speciosissimus, statura longiuscula, crine flavo, nigris oculis, naso deducto, ad omnem decorem mento composito, ore ad naturaliter, exercitio delicatior. hic ubi primum indumenta coccea et purpurea ceteraque castrensia imperii insignia accepit, quasi sidereus et caelestis emicuit, ut amaretur ab omnibus gratia venustatis. haec Nunc veniamus ad omina imperii, quae cum in