hac epistula iudicatur, quantum gloriae adeptus sibi videretur quod vocatus est filius Antoninus. Hic tamen quarto decimo mense imperii ob incivilem patris atque asperum principatum interfectus est cum patre, non suo nomine; quamvis etiam istum ultra aetatem saevisse in plerosque reperiam, ut docent litterae ab hoc eodem ad patrem iussae. nam cum quidam defectionis suspicionem incurrissent, et eos Macrinus saevissime punisset filio forte absente, atque hic audisset auctores quidem defectionis occisos, conscios Patri Augusto filius Augustus, non satis, mi pater, videris in amore nostro tenuisse tuos mores, qui tyrannidis adfectatae conscios reservasti, sperans eos vel amiciores tibi futuros, si iis parceres, vel ob antiquam familiaritatem quod nec debuit fieri nec proderit. 'Si te nulla movet tantarum gloria rerum, Ascanium surgentem et spes heredis Iuli respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus debetur.' feriendi sunt isti, si vis esse securus, nam vitio generis humani alii non sunt defuturi, cum isti servantur. hanc epistulam quidam ipsius, quidam magistri eius Caeliani ferunt, Afri quondam rhetoris, ex qua apparet, quam asper futurus iuvenis si vixisset.