agros et horrea et domos et annonam Transrhenanis omnibus fecit, iis videlicet quos in excubiis conlocavit, nec cessatum est umquam pugnari, cum cottidie ad eum barbarorum capita deferrentur, iam ad singulos aureos singula, quamdiu reguli novem ex diversis gentibus venirent atque ad pedes Probi iacerent, quibus ille primum obsides imperavit, qui statim dati sunt, deinde frumentum, postremo etiam vaccas atque oves. dicitur iussisse his acrius ut gladiis non uterentur, Romanam exspectaturi defensionem, si essent ab aliquibus vindicandi. sed visum est id non posse fieri, nisi si limes Romanus extenderetur et fieret Germania tota provincia, maxime tamen ipsis regibus consentientibus in eos vindicatum est qui praedam fideliter non reddiderunt, accepit praeterea sedecim milia tironum, quos omnes per diversas provincias sparsit, ita ut numeris vel limitaneis militibus quinquagenos et sexagenos intersereret, dicens sentiendum esse non videndum cum auxiliaribus barbaris Romanus iuvatur.