Usus autem sum, ne in aliquo fallam carissimam mihi familiaritatem tuam, praecipue libris ex Bibliotheca Ulpia, aetate mea Thermis Diocletianis, et item ex Domo Tiberiana, usus etiam regestis scribarum Porticus Porphyreticae, actis etiam senatus ac populi. et quoniam me ad colligenda talis viri gesta ephemeris Turduli Gallicam plurimum iuvit, viri honestissimi ac sincerissimi, beneficium amici senis tacere non debui. Cn. Pompeium, tribus fulgentem triumphis belli piratici, litteras rettulissent? Publium Scipionem Africanum, immo Scipiones omnes, seu Lucios seu Nasicas, nonne tenebrae possiderent ac tegerent, nisi commendatores eorum historici nobiles atque ignobiles exstitissent? longum est omnia persequi, quae ad exemplum huiusce modi etiam nobis tacentibus usurpanda sunt. illud tantum contestatum volo, me et rem scripsisse, quam si quis voluerit honestius eloquio celsiore demonstret. et mihi quidem id animi fuit ut non tam diserte quam vere memoriae tradiderunt, sum enim unus ex curiosis, quod infitias plura cupitis, et ne diutius ea, quae ad meum consilium pertinent, loquar, magnum et praeclarum principem et qualem historia nostra non novit, arripiam.