Quibus peractis bellum Persicum parans, cum per Illyricum iter faceret, a militibus suis per insidias interemptus est. causae occidendi eius haec fuerunt: primum quod numquam militem otiosum esse perpessus est, si quidem multa opera militari manu perfecit, dicens annonam gratuitam militem comedere non debere, his addidit dictum eis grave, si umquam eveniat, salutare rei publicae, brevi milites necessarios non futuros, quid ille conceperat animo qui hoc dicebat? nonne omnes barbaras gentes subegerat Brevi, " inquit, " milites necessarios non habebimus. quid est aliud dicere: Romanus iam miles erit nullus? ubique regnabit, omnia possidebit orbis terrarum non arma fabricabitur, non annonam praebebit, boves