Mensem Septembrem atque Octobrem Antoninum atque Faustinum appellandos decrevit senatus, sed id Antoninus respuit. nuptias filiae suae Faustinae, cum Marco Antonino eam coniungeret, usque ad donativum militum celeberrimas fecit. Verum Antoninum post quaesturam consulem fecit, cum Apollonium, quem e Chalcide acciverat, ad Tiberianam domum, in qua habitabat, vocasset, ut ei Marcum Antoninum traderet, atque ille dixisset non magister ad discipulum debet venire, sed discipulus ad magistrum, risit eum, dicens, facilius fuit Apollonio a Chalcide cuius avaritiam etiam in notavit, inter argumenta pietatis eius et hoc habetur quod, cum Marcus mortuum educatorem suum fleret vocareturque Permittite, inquit, illi, ut homo sit; neque enim vel philosophia vel imperium tollit adfectus. Praefectos suos et locupletavit et ornamentis consularibus donavit, si quos repetundarum damnavit, eorum liberis bona paterna restituit, ea tamen lege ut illi provincialibus redderent quod parentes acceperant. ad indulgentias pronissimus fuit. edita munera, in quibus elephantos et corocottas et tigrides et rhinocerotes, crocodillos etiam atque hippopotamos et omnia ex toto orbe terrarum exhibuit, centum etiam leones eum tigridibus