Fuit statura elevata decorus, sed cum esset longus et senex incurvareturque, tiliaciis tabulis in pectore positis fasciabatur, ut rectus incederet. senex etiam, antequam salutatores venirent, panem siccum comedit ad sustentandas vires, fuit voce rauca et sonora cum iucundidate. A senatu divus est appellatus cunctis certatim adnitentibus, cum omnes eius pietatem clementiam ingenium sanctimoniam laudarent. decreti etiam sunt omnes honores qui optimis principibus ante delati sunt. meruit et flaminem et circenses et templum et sodales Antoninianos solusque omnium prope principum prorsus sine