Fuit vir forma conspicuus, ingenio 1 clarus, moribus clemens, nobilis vultu, placidus ingenio, singularis in cunctis postremo laudabilis et qui merito Numae Pompilio ex bonorum sententia comparatur. reddat 4), vel quod eos quos Hadrianus per malam valetudinem occidi iusserat, reservavit, vel quod Hadriano contra omnium studia post mortem munitos atque immensos honores decrevit, vel quod, cum se Hadrianus interimere vellet, ingenti custodia et diligentia fecit, ne id posset admittere, vel quod vere natura clementissimus et nihil temporibus suis asperum fecit. idem faenus trientarium, hoc est minimis usuris, exercuit, ut patrimonio suo plurimos adiuvaret. Fuit quaestor liberalis, praetor splendidus, consui cum Catilio Severo, hic in omni privata vita fuit. ab Hadriano inter quattuor consulares, quibus Italia committebatur, electus est ad eam partem Italiae regendam in qua plurimum possidebat, ut Hadrianus viri talis et honori consuleret et quieti.