Genus sane adoptionis tale fertur: mortuo Helio Vero, quem sibi Hadrianus adoptaverat et Caesarem nuncupaverat, dies senatus habebatur; eo Arrius Antoninus soceri vestigia levans ab Hadriano dicitur adoptatus. quae causa sola esse adoptionis nec potuit omnino nec debuit, maxime cum et semper rem publicam bene egisset Antoninus et in proconsulatu se sanctum gravemque praebuisset. ergo cum eum Hadrianus adoptare se velle publicasset, acceptum est spatium deliberandi, utrum adrogari ab Hadriano vellet, adoptionis lex huiusmodi data est, ut quemadmodum Antoninus ab Hadriano adoptabatur ita sibi ille adoptaret M. Antoninum, fratris uxoris suae filium, et L. Verum, Helii Veri, qui ab Hadriano adoptatus fuerat, filium, qui postea Verus Antoninus est dictus, adoptatus est V. kal. Mart. die, in senatu gratias agens quod de se ita sensisset Hadrianus, factusque est patri et in imperio proconsulari et in tribunicia potestate collega, huius primum hoc fertur quod, cum ab uxore Stulta, posteaquam ad imperium transivimus, et illud quod habuimus ante perdidimus. congiarium populo