De hoc, utrum imperaverit, scriptores inter se ambigunt. multi enim dicunt Quieto per Odae- nathum occiso Ballistae veniam datam et tamen eum imperasse, quod nec Gallieno nec Aureolo nec Odaenatho se crederet, alii adserunt privatum eum in agro suo, quem apud Daphnidem sibi compararat, interemptum. multi et sumpsisse illum purpuram, ut more Romano imperaret, et exercitum duxisse et de se plura promisisse dixerunt, occisum autem per eos quos Aureolus miserat ad comprehendendum Quietum, Macriani filium, quem praedam suam esse dicebat. fuit vir insignis, eruditus ad gerendam rem publicam, in consiliis vehemens, in expeditionibus clarus, in provisione annonaria singularis, Valeriano sic acceptus ut eum quibusdam litteris hoc testimonio prosecutus sit: Valerianus Ragonio Claro praefecto Illyrici et Galliarum, si quid in te bonae frugis est, quam esse scio, parens Clare, dispositiones tu Ballistae persequere. his rem publicam informa. videsne ut ille provinciales non gravet, ut illic equos contineat ubi sunt pabula, illic annonas militum mandet ubi sunt frumenta, non provincialem, non possessorem cogat illic frumenta ubi non habet dare, illic equum ubi non potest pascere? nec est ulla alia provisio melior quam ut in locis suis erogentur quae nascuntur, ne aut vehiculis aut sumptibus rem publicam gravent. Galatia frumentis abundat, referta est Thracia, plenum est Illyricum; illic pedites conlocentur, quamquam in Thracia etiam equites sine noxa provincialium hiemare possint, multum enim ex campis faeni colligitur. iam vinum, sunt locis, in quibus adfatim redundant, quae omnia sunt Ballistae consilia, qui ex quadam provincia unam tantum speciem praeberi iussit, quod ea redundaret, atque ab ea milites submoveri. id quod publicitus est decretum. Est et alia eius epistula qua gratias Ballistae agit, Hic igitur vir in tentorio suo cubans a quodam gregario milite in Odaenathi et Gallieni gratiam dicitur interemptus. de quo ipse vera non satis comperi, idcirco quod scriptores temporum de huius praefectura multa, de imperio pauca dixerunt.