Hic a Macriano ad interficiendum Valentem missus, ubi eum providum futurorum imperare cognovit, Thessaliam concessit atque illic paucis sibi consentientibus sumpsit imperium Thessalicusque appellatus vi et temporibus suis Frugi dictus et qui ex illa Pisonum familia ducere originem diceretur cui se Cicero nobilitandi causa sociaverat. hic omnibus principibus acceptissimus fuit. ipse denique Valens, qui ad eum percussores misisse perhibetur, dixisse dicitur non sibi apud deos inferos constare rationem, quod, quamvis hostem suum, Pisonem tamen iussisset occidi, virum cuius similem Romana res publica non haberet, Senatus consultum de Pisone factum ad noscendam eius maiestatem libenter inserui: Die septimo kal. Iuliarum cum esset nuntiatum Pisonem a Valente interemptum, ipsum Valentem a suis occisum, Arellius Fuscus, consularis primae sententiae, qui in locum Valeriani successerat, ait: Consul, consule. cumque consultus esset, " Divinos " inquit, honores Pisoni decerno, patres conscripti, Gallienum et Valerianum et Saloninum imperatores nostros esse id probaturos constantior. post quem ceteri consulti sed statua eius videtur, quadrigae autem, quae decretae fuerant, quasi transferendae ad alium locum