Pudet iam persequi quanti sub Gallieno fuerint tyranni vitio pestis illius, si quidem erat in eo ea luxuria ut rebelles plurimos mereretur et ea crudelitas ut iure timeretur. qua erat iussit. palatium in arce Isauriae constituit. qui quidem cum se in intima et tuta Isaurorum loca munitus difficultatibus locorum et montibus contulisset, aliquamdiu apud Cilicas imperavit, sed per Gallieni ducem Camsisoleum, natione Aegyptium, fratrem Theodoti qui Aemilianum ceperat, ad campum deductus victus est et occisus, neque tamen postea Isauri timore ne in eos Gallienus saeviret, ad aequalitatem perduci quavis principum humanitate potuerunt, denique post Trebellianum pro barbaris habentur; etenim includitur, locis defensa non hominibus, nam sunt non statura decori, non virtute graves, non instructi armis, non consiliis prudentes, sed hoc solo securi quod in editis positi adiri nequeunt, quos quidem divus Claudius paene ad hoc perduxerat ut a suis semotos locis in Cilicia conlocaret, daturus uni ex amicissimis omnem Isaurorum possessionem, ne quid ex ea postea rebellionis oreretur.