Occupatis partibus Gallicanis, orientalibus, quin etiam Ponti, Thraciarum et Illyrici, dum Gallienus popinatur et balneis ac lenonibus deputat vitam, Afri quoque auctore Vibio Passieno, proconsule Africae, et Fabio Pomponiano, duce limitis Libyci, Celsum imperatorem appellaverunt peplo deae Caelestis ornatum. hic privatus ex tribunis in Africa positus in agris suis vivebat, sed ea iustitia et corporis magnitudine ut dignus videretur imperio, quare creatus per quandam mulierem, Gallienam nomine, consobrinam Gallieni, septimo imperii die interemptus est atque adeo etiam inter obscuros principes vix relatus est. corpus eius a canibus consumptum est Siccensibus, qui Gallieno fidem servaverant, perurgentibus, et novo iniuriae genere imago in crucem sublata persultante vulgo, quasi patibulo ipse Celsus videretur adfixus.