Non tam digna res erat ut etiam Vitruvia sive Victoria in litteras mitteretur, nisi Gallieni mores hoc facerent ut memoria dignae etiam mulieres censerentur. Victoria enim, ubi filium ac nepotem a militibus vidit occisos, Postumum, deinde Lollianum, Marium etiam, quem principem milites nuncupaverant, interemptos, Tetricum, de quo superius dictum est, ad imperium hortata est, ut virile semper facinus auderet, insignita est praeterea hoc titulo, ut castrorum se diceret matrem, cusi sunt eius nummi aerei, aurei et argentei, quorum hodieque forma exstat apud Treviros, quae quidem non diutius vixit, nam Tetrico imperante, ut plerique loquuntur, occisa, ut alii adserunt, fatali necessitate consumpta. Haec sunt quae de triginta tyrannis dicenda videbantur, quos ego in unum volumen idcirco contuli, ne, de singulis si posset. nunc ad Claudium principem redeo. de quo speciale mihi volumen quamvis breve merito vitae illius videtur edendum addito fratre singulari viro, ita ut de familia tam sancta et tam nobili saltem Studiose in medio feminas posui ad ludibrium Gallieni, quo nihil prodigiosius passa est Romana res publica, duos etiam nunc tyrannos quasi extra numerum, quod alieni essent temporis, additurus, unum qui fuit Maximini temporibus, alterum qui Claudii, ut tyrannorum triginta vitae tenerentur. quaeso, qui expletum iam librum acceperas, boni consulas atque hos volumini tuo volens addas, quos ego, quem ad modum Valentem superiorem huic volumini, sic post Claudium et Aurelianum iis qui inter Tacitum et Diocletianum fuerunt addere destinaveram. sed errorem meum memor historiae diligentia tuae eruditionis avertit. habeo igitur gratiam, quod titulum meum prudentiae tuae benignitas implevit, nemo in Templo Pacis dicturus est me feminas inter tyrannos, tyrannas videlicet vel tyrannides, ut ipsi de me solent cum risu et ioco iactitare, posuisse. habent integrum numerum ex arcanis historiae in meas litteras datum. Titus enim et Censorinus addentur, Maximino, alter sub Claudio fuit, qui ambo ab iisdem militibus a quibus purpura velati fuerant interempti sunt.