Senatum multis cognitionibus et maxime ad se pertinentibus iudicem dedit. de statu etiam defunctorum intra quinquennium quaeri iussit. dedit. quo magis eorum cum exercitio iuris auctoritas cresceret. multos ex amicis in senatum adlegit cum aediliciis aut praetoriis dignitatibus. multis senatoribus verum aediliciasque concessit, nec quemquam in ordinem legit, nisi quem ipse bene scisset. hoc quoque senatoribus detulit ut, quotiens de quorum capite esset iudicandum, secreto pertractaret atque ita in publicum proderet talibus interesse causis, semper autem, cum potuit, interfuit senatui, etiamsi nihil esset referendum, si Romae fuit; si vero aliquid referre voluit, etiam de Campania ipse venit, comitiis praeterea etiam usque ad noctem frequenter interfuit neque umquam recessit de curia nisi consul dixisset nihil vos moramur patres conscripti senatum. appellationibus a consule factis iudicem dedit. Iudiciariae rei singularem diligentiam adhibuit. fastis dies iudiciarios addidit, ita ut ducentos triginta dies annuos rebus agendis litibusque disceptandis constitueret. praetorem tutelarem primus fecit, cum ante tutores a consulibus poscerentur, ut diligentius de tutoribus tractaretur. de curatoribus vero, cum ante non nisi ex lege Plaetoria vel propter dementiam darentur, ita statuit ut omnes adulti curatores acciperent non redditis causis.