Germanico imperatores, tantus autem terror belli Marcomannici fuit sit. celebravit et Romano ritu lectisternia per septem dies. tanta autem pestilentia fuit ut vehiculis cadavera sint exportata sarracisque. tunc autem Antonini leges sepeliendi sepulchrorumque asperrimas sanxerunt, quando quidem caverunt ne quis villae adfabricaretur et multa quidem milia pestilentia consumpsit multosque ex proceribus, quorum amplissimis Antoninus statuas conlocavit, tantaque clementia fuit ut et sumptu publico vulgaria funera iuberet efferri finemque mundi affore diceret, si ipse lapsus ex arbore in ciconiam verteretur, cum statuto tempore decidisset atque ex sinu ciconiam emisisset, perducto ad se atque confesso veniam daret.