Cum igitur in amore omnium imperasset atque ab aliis modo frater, modo pater, modo filius, ut cuiusque aetas sinebat, et diceretur et amaretur, octavo decimo anno imperii sui, sexagensimo et primo vitae, diem ultimum clausit, tantusque illius amor eo die regii funeris deos redisset, denique, priusquam funus conderetur, ut plerique dicunt, quod numquam antea factum fuerat neque postea, senatus populusque non divisis locis sed in una sede propitium deum dixit. Hic sane vir tantus et talis ac diis vita et morte coniunctus filium Commodum dereliquit; qui, si felix fuisset, filium non reliquisset, et parum sane fuit quod illi honores divinos omnis aetas omnis sexus omnis condicio ac dignitas dedit, nisi quod etiam sacrilegus iudicatus est qui eius imaginem in sua domo non habuit, qui per fortunam vel potuit habere vel debuit, denique hodieque in multis domibus Marci Antonini statuae consistunt inter deos penates. nec defuerunt homines qui somniis eum multa prae- dixisse augurantes futura et vera concinuerunt. unde etiam templum ei constitutum, dati sacerdotes Antoniniani et sodales et flamines et omnia quae aede sacrata