Fuit a prima infantia gravis, at ubi egressus est annos qui nutricum foventur auxilio, magnis praeceptoribus traditus ad philosophiae scita pervenit. usus est magistris ad prima elementa Euphorione litteratore et Gemino comoedo, musico Androne eodemque geometra. quibus omnibus ut disciplinarum auctoribus plurimum detulit, usus praeterea grammaticis, Graeco Alexandro Cotiaeensi, Trosio Apro et Pollione oratoribus usus est Graecis Cornelio, sed multum ex his Frontoni detulit, cui et statuam in senatu petiit. Proculum vero usque ad proconsulatum provexit oneribus Philosophiae operam vehementer dedit et quidem adhuc puer. nam duodecimum annum ingressus habitum philosophi sumpsit et deinceps tolerantiam, cum studeret in pallio et humi cubaret, vix autem matre agente instrato pellibus lectulo accubaret. usus est etiam Commodi