Occiso eo pars militum quae incorrupta erat parricidium aegerrime accepit, dicentibus cunctis duobus se liberis fidem promisisse, duobus servare debere, clausisque portis diu non est imperator admissus. denique nisi querellis de Geta editis et animis militum delenitis, inormibus etiam stipendiis datis Romam Bassianus redire non potuit, post hoc denique et Papinianus et multi alii interempti sunt, qui vel concordiae faverant peracta sit. ventum denique est usque ad seditionem urbanicianorum militum, quos quidem non levi auctoritate Bassianus compressit, tribuno eorum, ut alii dicunt, interfecto, ut alii, relegato. ipse autem tantum timuit, ut loricam sub lato habens clavo etiam Curiam sit ingressus atque ita rationem facti sui et necis Geticae reddiderit. quo quidem tempore Helvius Pertinax, qui postea est ab eodem Bassiano interemptus, recitanti Faustino Sarmaticus maximus et Parthicus maximus, dixisse dicitur, Adde et Geticus maximus, quasi Gothicus. quod dictum altius in pectus Bassiani descendit, ut postea nece Pertinacis est adprobatum, nec solum Pertinacis sed et aliorum, ut supra dictum est, passim et inique. Helvium autem etiam suspectum habuit adfectatae tyrannidis, quod esset in amore omnium et filius Pertinacis imperatoris, quae res nulli facile privato satis tuta est.