Et haec quidem Heracliani ducis erga rem publicam devotio fuit. verum cum Gallieni tantam improbitatem ferre non possent, consilium inierunt Marcianus et Heraclianus, ut alter eorum imperium caperet et Claudius quidem, ut suo dicemus loco, vir omnium optimus, electus est, qui consilio non adfuerat, eaque apud cunctos reverentia, ut iuste dignus videretur imperio, quemadmodum postea comprobatum est. is enim et Claudius, a quo Constantius, vigilissimus Caesar, originem ducit, fuit iisdem socius in appetendo imperio quidam Ceronius sive Cecropius, dux Dalmatarum, qui eos et urbanissime et prudentissime adiuvit, sed cum imperium capere vivo Gallieno non possent, huius modi eum insidiis adpetendum esse duxerunt, ut labem improbissimam malis fessa re publica a gubernaculis humani generis dimoverent, ne diutius theatro et circo addicta res publica per voluptatum deperiret inlecebras, insidiarum genus fuit tale: Gallienus ab Aureolo, qui principatum invaserat, dissidebat, sperans cottidie gravem et intolerabilem tumultuarii imperatoris adventum, hoc scientes Marcianus et Cecropius subito Gallieno iusserant nuntiari Aureolum iam venire, ille igitur militibus cogitatis quasi certum processit ad proelium atque ita missis percussoribus interemptus est. et quidem Cecropii Dalmatarum ducis telo fuisse dicunt, quod veri simile non est, si quidem capto iam Valeriano scriptum invenimus in fastis: Valeriano imperatore consule. quis igitur alius potuit esse Valerianus nisi Gallieni frater? constat de genere, non satis tamen constat de dignitate vel, ut coeperunt alii loqui, de maiestate.