Contra Postumum igitur Gallienus cum Aureolo et Claudio duce, qui postea imperium obtinuit, principe generis Constantii Caesaris nostri, bellum iniit, et cum pluribus proeliis eventuum variatione quod promiserat, per eadem tempora etiam Scythae in Asia Romanorum ducum virtute ac ductu vastati ad propria recesserunt. Interfectis sane militibus apud Byzantium Gallienus, quasi magnum aliquid gessisset, Romam cursu rapido convolavit convocatisque patribus decennia celebravit novo genere ludorum, nova specie pomparum, ex-