Item ex epistula eiusdem alia inter cetera ad Ablavium Murenam praefectum praetorii: Desine autem conqueri, quod adhuc Claudius est tribunus nec exercitus ducis loco populum conqueri iactabas. dux factus est et dux totius Illyrici, habet in potestatem Thracios, Moesos, Dalmatas, Pannonios, Dacos exercitus, vir ille summus nostro quoque iudicio speret consulatum et, si eius animo commodum est, quando voluerit, accipiat praetorianam praefecturam. sane scias tantum ei a nobis decretum salarii quantum habet Aegypti praefectura, tantum vestium quantum proconsulatui Africano detulimus, tantum argenti quantum accipit curator Illyrici metallarius,