Haec ubi comperit Maximinus, statim cohortatus est milites hoc genere contionis: Sacrati conmilitones, immo etiam mi consecranei et quorum mecum plerique vere militatis, dum nos a Germania Romanam defendimus maiestatem, dum nos Illyricum a barbaris vindicamus, Afri fidem Punicam praestiterunt, nam duos nobis Gordianos, quorum alter senio ita fractus est ut non possit adsurgere, alter ita luxurie perditus ut debilitatem habeat pro senectute, imperatores fecerunt, et ne hoc parum esset, factum Afrorum nobilis ille senatus agnovit, et pro quorum liberis arma portamus, hi contra nos viginti viros statuerunt et omnes velut contra hostes sententias protulerunt. quin immo agite, ut viros decet, properandum est ad urbem, nam et viginti viri consulares contra nos lecti sunt, quibus resistendum est nobis fortiter agentibus, vobis feliciter dimicantibus. lentas militum mentes et non alacres animos hac contione et Maximinus ipse cognovit, denique statim ad filium scripsit, qui longe post sequebatur, ut adceleraret, ne quid contra eum se absente milites cogitarent, litterarum exemplum tale Iunius Cordus edidit: Refert ad te stipator meus Tynchanius quae gesta cognovi vel in Africa vel Romae, refert quae sint militum mentes. quaeso, quantum potes, properes, ne quid, ut solet, militaris turba plus faciat, quid verear ex eo audies quem ad te misi.