Fuit vini cupidior, semper tamen undecumque conditi, nunc rosa, nunc mastice, nunc absentio ceterisque rebus, quibus gula maxime delectatur, cibi parcus, ita ut intra punctum temporis vel prandium, si pranderet, vel cenam finiret. mulierum cupidissimus; habuisse enim decretas sibi concubinas viginti et duas fertur, ex quibus omnibus ternos et quaternos filios dereliquit, appellatusque est sui temporis Priamus, quem vulgo iocantes, quod esset natura propensior, Priapum, non Priamum, saepe vocitarunt. vixit in deliciis, in hortis, in balneis, in amoenissimis nemoribus, nec pater aspernatus est, saepissime dicens illum quandoque in summa claritate cito esse moriturum, nec tamen vita sua fortitudine a bonis umquam degeneravit, semperque inter inlustrissimos fuit cives nec rei publicae ad consultationem defuit. denique etiam senatus libentissime illum Augustum appellavit atque in eo spem publicam posuit, vestitu cultissimus, servis et omnibus suis carus. Cordus dicit uxorem eum numquam habere voluisse, contra Dexippus putat eius filium esse Gordianum tertium, qui post hoc cum Balbino et Pupieno sive Maximo puerulus est adeptus imperium.