Exstat denique et soceri eius ad eum epistula et ipsius Gordiani ad socerum, qua intellegitur eius saeculum emendatius ac diligentius socero adiuvante perfectum, quarum exemplum hoc est: Domino filio et Augusto Misitheus socer et praefectus, evasisse nos gravem temporum maculam, qua per spadones et per illos qui amici tibi videbantur (erant autem vehementes inimici) omnia vendebantur, voluptati est, mi fili venerabilis, neque enim quisquam ferre potuit datas eunuchis suffragantibus militum praeposituras, negatum laboribus praemium, aut interemptos aut liberatos pro libidine atque mercede quos non decebat, vacuatum aerarium, per eos qui cottidie insidiosissime frequentabant initas factiones, ut tu decipereris, cum inter se de bonis pessimi quique haberent ante consilia tibimet suggerenda, bonos pellerent, detestandos insinuarent, omnes postremo tuas fabulas venderent. dis igitur gratias, quod volente te