Sed priusquam de imperio eius loquar, dicam pauca de moribus, adulescens cum esset Gordianus, de quo sermo est, poemata scripsit, quae omnia exstant, et quidem cuncta illa quae Cicero, id est antiqua viderentur, scripsit praeterea, quemadmodum Vergilius Aeneidos et Statius Achilleidos et multi alii Alexandriados, publice privatimque gesta perscribens. et haec quidem puerulus. postea vero ubi adolevit, in Athenaeo controversias declamavit, audientibus etiam imperatoribus suis. Quaesturam magnificentissimam gessit, aedilitatis suae tempore duodecim populo Romano munera, id est per singulos menses singula de suo exhibuit, ita ut gladiatorum nonnumquam quingena paria exhiberet, numquam minus centenis quinquagenis. feras Libycas una die centum exhibuit, ursos una die mille, exstat silva eius memorabilis, quae picta est in domo rostrata Cn. Pompei, quae ipsius et patris eius et proavi fuit, quam Philippi temporibus vester fiscus invasit, in qua pictura etiam nunc continentur cervi palmati ducenti mixtis Britannis, equi feri triginta, oves ferae centum, alces decem, tauri Cypriaci centum, struthiones Mauri miniati trecenti, onagri triginta, apri centum quinquaginta, ibices ducenti, dammae ducenti, haec autem omnia populo rapienda concessit die muneris, quod sextum edebat.