agro suo velut contionabundus est locutus: Gratias dis inmortalibus, cives, quod occasionem dederunt, et quidem necessariam, providendi nobis contra hominem furiosissimum Maximinum. nos enim, qui procuratorem eius moribus et vitae consimilem occidimus, nisi facto imperatore salvi esse non possumus, quocirca, si placet, quoniam non longe est nobilissimus vir pro consule cum filio, consulari legato, quorum utrique mortem pestis illa est minata, sublata de vexillis purpura imperatores eos dicemus adhibitisque insignibus Romano iure firmabimus. tunc adclamatum est, Aequum est, iustum est. Gordiane Auguste, di te servent. feliciter imperes, cum filio imperes. His actis propere ventum est ad oppidum Thysdrum, inventusque senex venerabilis post iuris dictionem iacens in lectulo, qui circumfusus purpura humi se abiecit ac retrectans elevatus est. et cum aliud facere nihil posset, evitandi periculi gratia, quod a Maximinianis dubie, a fautoribus necessario