Itaque hoc, quod apud Pomponium legi, animo mandabitur: quidam adeo in latebras refugerunt, ut putent in turbido esse, quicquid in luce est. Inter se ista miscenda sunt, et quiescenti agendum et agenti quiescendum est. Cum rerum natura delibera; illa dicet tibi et diem fecisse se et noctem. Vale.