Sed ut huius quoque diei lucellum tecum communicem, apud Hecatonem nostrum inveni cupiditatium finem etiam ad timoris remedia proficere. Desines, inquit, timere, si sperare desieris. Dices: Quomodo ista tam diversa pariter eunt Ita est, mi Lucili: cum videantur dissidere, coniuncta sunt. Quemadmodum eadem catena et custodiam et militem copulat, sic ista, quae tam dissimilia sunt, pariter incedunt; spem metus sequitur.