Ferae pericula, quae vident, fugiunt; cum effugere, securae sunt; nos et venturo torquemur et praeterito. Multa bona nostra nobis nocent, timoris enim tormentum memoria reducit, providentia anticipat. Nemo tantum praesentibus miser est. Vale.