Bene et ille, quisquis fuit, ambigitur enim de auctore, cum quaereretur ab illo, quo tanta diligentia artis spectaret ad paucissimos perventurae, Satis sunt, inquit, mihi pauci, satis est unus, satis est nullus. Egregie hoc tertium Epicurus, cum uni ex consortibus studiorum suorum scriberet: Haec, inquit, ego non multis, sed tibi; satis enim magnum alter alteri theatrum sumus.